{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 476","citation":"Aristotle, De animalibus 476","ref":"476","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/476","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/476","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/476.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"causam uero esse putandum quod mulier una omnium animalium affectionibus uteri obnoxia est & mestruis abundat: nec potest ea concoquere. Cum igitur ex humore concoctu difficili conceptus constitit: tunc gignitur quod mola uocatur: idque in mulieribus merito aut solis aut maxime. Ac autem fit iis foeminis: quę aimal intra se generant: quod utile partus tempore est. natura enim id alimenti gratia externi animalibus parauit: ut nec deesset tempore debito neque ultra id tempus superesset: quod ita plane euenire uidemus: nisi quid pręter naturam acciderit. Sed cęteris animalibus quoniam tempus simplex ferendi uteri partusque datum est. lactis concoctio ad hoc tempus solet accedere. hominibus uero quoniam plura sunt tempora: primo adesse necesse est. quamobrem lac mulierum: cum ante septimum mensem inutile sit. utile iam septimo redditur mense. Causa etiam necessitatis propria concoctio lactis temporibus ultimis habetur. principio enim decessio huiuscemodi excrementi absumitur in foetus generatio nem. Omnibus autem alimento est: quod dulcissimum & coctissimum sit. Itaque sublata hac facultate reliquum salsum maleque sapidum esse necesse est. Sed cum foetus magis magisque perficiatur plus excrementi superest: minus enim absumitur: idque dulcius est: cum non ęque detrahatur: quod bene concoctum sit. non enim insuper ad foetus informationem consumitur: sed ad incrementum mediocre: quasi iam foetus constet adeptus finem suum. est enim & conceptus perfectio. quamobrem exit permutatque generationem: ut qui iam sua receperit: nec praeterea accipit quod suum non est: quo tempore lac utile datur. Colligitur hoc parte superiore corporis & mammis propter ordinem primę originalisque constitutionis. pręcipua enim pars animalis quę supra septum est. Inferior uero ad cibum & excrementum accommodata est: ut gressile animalium genus habens intra se alimenti suppetias loca permutet. hinc seminale quoque excrementum secernitur ob eam quam inter initia disputatois nostrę reddidimus causam. est enim naturę sanguineę: tum excremen tum maris: tum mestrua foeminę. sanguinis autem & uenarum principium cor est: quod in ea ipsa parte superiore positum est.","prev":{"citation":"De animalibus 475","label":"475","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/475","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/475"},"next":{"citation":"De animalibus 477","label":"477","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/477","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/477"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}