{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 477","citation":"Aristotle, De animalibus 477","ref":"477","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/477","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/477","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/477.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"qua propter hic primum excrementi talis mutationem innotescere necesse est: ex quo fit ut et uoces: tum marium: tum foeminarum immutentur: cum semen ferre incipiunt. hinc enim uox suam ori ginem trahit. alteratur uero cum id quod moueat alteretur: & mammę subleuentur: etiam maribus plane sed foeminis amplius. quod enim parte inferiore multum excernitur. Ideo locus mammarum inanis fungosusque foeminis fit: eodemque modo iis euenit animalibus quibus mammę infra habentur. Igitur & uox & mammę in cęteris quoque animalibus documentum eui dens prębent. homini usum habenti generis cuiusque: sed pluri mum in genere hominum interest. Cuius rei causa est: quod excre mentum plurimum & mulieribus prę cęteris foeminis & uiris prę cęteris maribus est: pro magnitudine alteris mestruorum: alteris geniturę. Itaque cum hoc semine excrementum non a foetu hauritur: & tamen ne foras profluat prohibetur colligi id in loca inania quecunque eisdem meatibus adhęrent necesse est. Talis autem locus mammarum in omnibus est utraque de causa: scili cet notę melioris gratia ita conditus: atque etiam necessario hic iam consistit: & alimentum concoctum animalibus redditur. Con coctionis autem causam non solum quam modo diximus acci pere licet: sed contrariam etiam. nam & ut foetus maiusculus iam factus plus assumat cibi: minusque ob eam rem per id tempus supersit: ratio probabilis est. quod autem minus est: concoqui celerius potest. Sed lactis naturam eandem esse quam excrementi ex quo ununquodque generetur apertum est. nam quod ante diximus eadem materia est quę alit: ex qua generationem natura constituit: eaque sanguineus humor in sanguinem habentibus est. lac enim sanguis concoctus est non corruptus. Empedocles uero aut non recte putauit: aut non bene usus uerbo translaticio est: cu dixerit octaui decimo mensis pus extitit album. putredo enim concoctioni contrarium est. Pus autem putredo quędam est.","prev":{"citation":"De animalibus 476","label":"476","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/476","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/476"},"next":{"citation":"De animalibus 478","label":"478","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/478","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/478"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}