{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 478","citation":"Aristotle, De animalibus 478","ref":"478","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/478","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/478","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/478.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"lac uero res est concocta prorsus nec lactantibus fiunt purgationes secundum naturam: neque lactantes concipiunt: & si conceperint: lac extinguitur: quoniam eadem lactis & mestruo rum natura est. natura autem non tam large profundere potest: ut auceps sit: sed si alterutram in partem secernitur: in alteram desit necesse est: nisi quid acciderit uiolentum: & pręter id quod solitum magna ex parte est. Emporibus etiam bene pręscripta est generatio animalium. t, cum enim prę magnitudine non satis pręterea foetui est alimentum: quod per umbilicum ministratur lac ad alendum utile succedit. Cunque per umbilicum alimentum non subeat: comprimunt sese uenę illę circum quas tunica est: quę umbili cus uocatur: atque ob eam rem tunc exitus oportune foetus con sequitur. Artus autem pronis in caput conuersis fit per naturam animalibus omnibus: propterea quod partem ab umbilico ma iorem habeant qui inferiorem. maiora autem plus ponderis conti nent itaque ueluti in statera dependentes eo uergunt quo trahuntur. Teri autem ferendi tempora certa cuique animalium sunt u magna quidem ex parte pro uitę spacio. uiuaceorum enim generationes quoque diuturniores esse necesse est: non tamen id causę est: sed magna ex parte sic euenit. maiora enim perfectio raque sanguinei generis animalia plus temporis uiuunt. sed non omnia maiora sunt uiuaciora. homo enim plus temporis quam quoduis animal uinit: excepto elephante: quod quidem usu adhuc fide digno nouerimus: quanquam homo minoris est incrementi quam ueterina & alia multa. Ausa ne quoduis animal possit diu uiuere est: quod pro aere amc biente temperatur: atque etiam ob alios naturales casus de quibus mox dicam. tempora ferendi uteri pro magnitudine ani malium quę generantur descripta sunt. haud enim tempore bre ui constitutiones perfici magnas uel animalium uel quorumuis aliorum fere facile est. Quamobrem equi: ut quae iis cognata sunt animalia: quanquam minus temporis uiuunt: tamen diutius uterum ferunt: alia enim annum: alia quod plurimum men ses denos grauida exigunt.","prev":{"citation":"De animalibus 477","label":"477","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/477","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/477"},"next":{"citation":"De animalibus 479","label":"479","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/479","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/479"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}