{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 481","citation":"Aristotle, De animalibus 481","ref":"481","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/481","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/481","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/481.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"quod enim proficiscente ętate magis expergisci uisuntur: contrarium id est somnum principio generationis inesse probabile est: Tum etiam transitio de non esse in esse per medium fieri solet. somnus autem talis sua natura esse uidetur: ut uiuendi & non uiuendi inter liminium sit: & neque omnino sit: qui dormit: neque non sit. Viuitur enim potissimum uigilia perper sensum. sed si animal habere sensum necesse est: & tunc primum est animal cum primum comtigit sensus: primam illam dispositionem non somnu: sed similem somno esse putandum: qualis plantarum est. etenim ita accidit: ut per id tempus uita plantę animalia uiuant. At plantis somnum inesse impossi bile est. nullus enim sonnus inexpergiscibilis est. Affectio autem illa plantarum quae somni est proportionalis inexpergibilis est. necesse etiam est animalia dormire partem maximam tperis: quoniam incrementum et pondus locis superioribus impositum est. Cam autem dormiendi talem esse alibi exposuimus. Verum tamen expergisci in utero etiam uidentur quod tum in dissectonibus: tum in prole ouipari generis patet: mox obdormiscunt statim rursusque delabuntur: quamobrem egressa quoque in lucem: bonam tpaeris partem dormiendo traducunt. Cum pueri uigilant: non rident. cum dormiunt rident: interdum etiam lachrymant. Accidit enim dormientibus etiam animalibus sensus non modo: quae somnia uocantur: sed etiam pręter somnia ut iis qui dormientes resurgunt: & quidem pleraque agunt sine somnio. sunt enim qui dormientes resurgant & ambulent: uidentes eo modo quo qui uigilant. iis enim qui sensus accidentium contingit quiqui non uigilantibus: tamen non ut somnium. Infantes uero perper consuetudinem quasi nescii uigilandi sentire uiuereque in dormiendo uidentur. Tempore autem procedente incrementoque transeunte in partem inferiorem expergiscuntur: iam magis & partem maiorem tparis ita degunt: sed initio plus qui cętera animalia somno dediti uiuunt. Imperfectissimi.n.omnium perfectorum partuum nascuntur: & incremento partis superioris exuperant. Oculi omnium puerorum statim a partu cęsiusculi sunt. post uero immutantur in eam naturam quę futura est: quod in cęteris animalibus non euenit manifeste.","prev":{"citation":"De animalibus 480","label":"MALIVM LIBER. V. INTERPRETETHEO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/480","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/480"},"next":{"citation":"De animalibus 482","label":"MALIVM LIBER. V. INTERPRETETHEO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/482","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/482"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}