{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 486","citation":"Aristotle, De animalibus 486","ref":"486","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/486","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/486","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/486.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"De uisu auditu olfactuque dictum iam est. Ili discrepant: & inter se in hominum genere per ętates & cum cęteris animalibus quae habent pilos. habent aute quae intra se animal generant fere omnia. Iam & aculeos qui a nonnullis uicepilorum geruntur: genus esse pilorum existimandum est: ut herinaceorum aculeos & si quid eiusmoi aliud in genere uiuiparo est. differentię uero pi lorum existunt duricie: mollicie: longitudine: breuitate: rectitudine: crispitudine: multitudine: paucitate. Ad hęc coloribus ut albe dine nigredime eorumque mediis: sed nonnullas earum drimarum per ętates quoque recipiunt: uidelicet cum minora natu aut maiora sunt: quod pręcipue in homine palam fit. pilosior enim ętate prouectus redditur haom: & parte priore capitis nonnulli caluescunt. pueri etiam mulieresque non caluescunt. Viri autem procedente ętate calui euadunt: necnon ca pite homines senescentes canescunt: quod nulli fere ex cęteris anima libus accidit manifeste: quanuis equus euidentius quam cętera ita afficiatur. Caluescunt homines parte capitis piore. Canescunt primo tperibus: sed nemo uel temporibus uel occipite caluescit. Quibus aut animalium pili non sunt: sed pilorum proportionale: ut auibus pennę: piscibus squamę. iis etiam nonnulli ex iis affectibus ueniunt ratione eadem. sed cuiusnam rei can genus pilorum datum animalibus a natura est: diximus ante: cum cans partium redderemus. Nunc pręsentis operis atque officii est: ut quibusnam pręcedentibus rebus & quas ob necessitates hęc eueniant: explicemus. Cam crassitudinis tenuitatisque pili: cutis potissimum est. aliis enim cutis crassa: aliis tenuis: et aliis rara: aliis densa est: tum drima humoris inditi con sors causę est. Aliis enim pinguis: aliis aquosa est: omnino cutis na turam terrenam esse statuimus. Cum enim per summa sit humore euaporante solida terrenaque redditur. Pili autem proportionaleque pilorum non ex carne sed ex cutte oriuntur: cum humor in iis euaporetur: atque exhalet.","prev":{"citation":"De animalibus 485","label":"MALIVM LIBER. V. INTERPRETETHEO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/485","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/485"},"next":{"citation":"De animalibus 487","label":"MALIVM LIBER. V. INTERPRETETHEO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/487","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/487"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}