{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 487","citation":"Aristotle, De animalibus 487","ref":"487","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/487","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/487","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/487.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":380,"text":"quamobrem crassi ex crassa: te nues ex tenui cute proueniunt: quod si cutis rarior & crassior sit crassi gignetur propter copiam portionis terrenę: & meatuum laxitatem: sed si spissior est: tenuiores exeunt perper meatuum angustiam. Item si uapor aquosus inest breui resiccescens: facit ne pili capiant magni tudinem. At si pinguis est: contra euenit. non enim facile exiccari potest: quod pingue est. quamobrem in totum animalia quorum cutis crassior est: pilo sunt crassiore: quamuis non quę cute maxime ita constant. magis ita habeant pilum: perper eas quas modo diximus cans: ut generi suum prę bubus & elephantis: & multis aliis usu euenit. nam & si cutem crassiorem boues elephanti: & pleraque alia habent quam sues: tamem pilo tenuiore teguntur. Eadem case est cur hominum capilli crassissi mi sint. capitis enim cutis crassissima est: & humoris plurimum continet. rara etiam admodum est quin & ut pili longiores breuioresue sint. Causa est quod humor qui euaporetur: non facile exiccari potest. can uero ne facile exiccetur duplex est.s.quantitate & qualitate. nam si humor aut multus aut pinguis est non facile exiccari potest: ideoque hominum capilli longissimi sunt. cerebrum.n.quod humi dum & frigidum est: largam humoris copiam prębet. simplex autem crispusue oritur pilus ex halatione pilorum: Nam si fumosa est prę sua calliditate & siccitate crispum efficit pilum. Inflectitur enim quoniam duplici delatione feratur. Terrenum enim deorsum cali dum sursum fertur: cumque prę sua imbecillitate inflecti facile possit: intorquetur: quod prili crisputudo est. Aut igitur ita causa reddenda est: aut quoniam parum humoris. multum autem portionis terrenę inest efficitur ut pili resiccati ab aere ambiente contrahantur. Inflectitur enim quod rectum est si euaporatur & contrahitur: atque conuellitur pilus. quemadmodum cum igne aduritur: utpote cum crispitudo conuulsio sit: ob humoris inopiam ab aeris continentis calore. Indicium rei est: quod & duriores sunt pili crispi quam recti. durum enim quod siccum est. simplici autem pilo sunt: quę humore abundant. fluit enim humor in iis non stillat: quocirca scythę incolę ponti & thraces pilo sunt promisso: & simplici: nam & ipsi humidi sunt: & aer ambiens eos humidus est. Ethiopes contra qui loca inco lunt calida crispo sunt pilo. siccum est enim & cerebrum eorum & cęlum ambiens. Sed sunt quę quamuis cutem habeant crassiorem: tamen tenuiori sint pilo: ea uidelicet causa quam ante exposui: quo enim meatus tenuiores sint: eo pilos enasci tenuiores necesse est. quaperper ouium generi tales sunt pili.","prev":{"citation":"De animalibus 486","label":"MALIVM LIBER. V. INTERPRETETHEO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/486","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/486"},"next":{"citation":"De animalibus 488","label":"MALIVM LIBER. V. INTERPRETETHEO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/488","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/488"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}