{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 492","citation":"Aristotle, De animalibus 492","ref":"492","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/492","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/492","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/492.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":321,"text":"Caniciem autem non esse ariditatem: nec pilum ut herbam exiccatum albescere: indicium est: quod pili nonnulli cani illico oriun tur: At nullum oritur aridum. multi etiam suo extremo albescunt. in ultimis enim ac tenuissimis calor minimus habetur. cęteris animalibus quibus pili albi gignuntur natura non affectu id euenit. Causa autem colorum in cęteris cutis est. Alborum enim alba est cutis: nigrorum nigra: uariorum permixtorumque partim alba partim nigra esse conspicitur: At in homine cutis nulla can est. Qui enim sunt albi admodum nigros habent capillos. causa est quod homo omnium maxime tenuem cutem habet. pro magni tudine itaque nihil ad pilorum mutationem cutis ualet: Immo prę sua imbecillitate ipsa mutatur: & uel a sole uel a flatu reddi tur nigrior: nec pili ullo pacto cum ea mutantur. At uero in cęteris cutis uim loci prę sua crassitudine optinet: itaque fit ut pili pro cute immutentur. cutis autem ipsa nihil a flatu aut sole afficia tur. Nimalium uero alia unicolora sunt (appello unicolora a quorum genus totum unum habet colorem: quomodo leones fului sunt omnes: idemque in auibus & piscibus: & reli quis animalibus omnibus intelligi uolo) Alia uersicolora sunt: sed toticolora ea dico quorum corpus totum quidem eundem habet colorem: sed non omnium eundem: ut bos totus est albus aut totus est niger: Alia uaria sunt: idque dupliciter. aut enim ge nere: ut panthera: ut pauo: & piscium nonnulli ut quę thrasse uocantur. aut non genere toto: sed parte ut boues: ut caprę interdum uarię generantur. in auium etiam genere columbę & alia pleraque. Transeunt uero toticolora multomagis qui unicolora: tum in colorem sui generis simplicem ut ex albis nigra: & ex nigris alba reddantur: tum uero in mixtum ex iis: quoniam in totius generis natura inest: ne unum habeat colorem. hinc enim facile utroque uersus mouetur: ut uicissim mutetur: & uarium efficiatur. unicolora contra. nunquam enim mutantur nisi per affectum idque raro. iam enim perdix uisa est alba: & coruus: & passer: & ursa. Accidunt hęc cum in generatione peruertuntur.","prev":{"citation":"De animalibus 491","label":"MALIVM LIBER. V. INTERPRETETHEO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/491","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/491"},"next":{"citation":"De animalibus 493","label":"MALIVM LIBER. V. INTERPRETETHEO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/493","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/493"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}