{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 493","citation":"Aristotle, De animalibus 493","ref":"493","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/493","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/493","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/493.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"facile enim moueri deprauarique potest: quod paruum est. tale autem quod gignitur est. Principium enim iis quę gignuntur in paruo con sistit. Aquis etiam immutantur ea potius quę sua natura unicolora: genere autem uersicolora sunt. calidę enim aquę pilum faciunt album: frigidę nigrum: quomodo plantis etiam euenit. causa est: quod plus aeris habent quam aquę. Aer autem perlu cens albedinem facit: quemadmodum spumam quoque effici certum est. Vt igitur cutes per affectum albę differunt ab iis quę tales natura sunt: sic pili inter se differunt qui morbo aut ętate quique natura albuerint scilicet eo quod causa est diuersa. alteri enim calore naturali: alteri alieno albi efficiuntur. albedinem uero omnibus aer uaporosus prębet inclusus. quamobrem quę unicolora non sunt uentre omnia plenius albent. calidiora etiam suauioraque sunt omnia alba fere eadem de causa. concoctione enim dulce efficitur. concoctio autem calore. eadem causa uni coloribus quoque: sed aut nigris aut albis reddenda est. calidi tas enim atque frigiditas causam habent naturę cutis: & pilorum. membrum enim unumquodque suum habet calorem. Vinetiam linguę simplicium ac uariorum inter se diffe runt: atque etiam ipsorum simplicium: sed uersicolorum ut alborum & nigrorum. causa uero est quod ante dixi: quod uario rum cutes uarię sunt: alborum albę: nigrorum nigrę. linguam autem perinde ac partem aliquam esse exteriorem putandum: qualis manus: aut pes est: quanquam ore operiatur. Itaque cum uariorum cutis non sit unicolor: cutis quoque linguam ambientis ea ipsa causa est. Vtant colores auium nonnullę: atque etiam quadrupem dum siluestrium: aliquę per tempora anni. cuius rei causa est: quod ut homines per ętatem mutantur: sic illa per tempora. plus enim discrimen hoc in iis potest quam mutatio ętatis. uaria etiam magis sunt: quę uario magis cibo uescuntur: quod parte pluri ma dixerim: idque recta ratione ut apes unicolores sunt magis quam crabrones ut uespę. nam si cibi causę sint mutationis: merito ciborum uarietas facit ut magis euarient motus: & alimenti ex crementa: ex quibus & pili & pennę & cutes gignuntur.","prev":{"citation":"De animalibus 492","label":"MALIVM LIBER. V. INTERPRETETHEO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/492","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/492"},"next":{"citation":"De animalibus 494","label":"MALIVM LIBER. V. INTERPRETETHEO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/494","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/494"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}