{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 495","citation":"Aristotle, De animalibus 495","ref":"495","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/495","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/495","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/495.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"titudine eius quod mouetur & paucitate? quod si diffinitione illa statuendum sit acutum & graue: accidet ut eadem sint gra uis magnęque uocis: & acutę paruęque uocalia. sed enim causa est quod magnum & paruum & multum ac paucum non eodem acci piuntur modo: sed altera simpliciter: altera respectu quodam. magniuoca enim sunt eo quod multum simpliciter est quod mouetur. paruiuoca eo quod paru. grauiuoca autem & acutiuoca: eo quod respectu inter se habito differentiam hanc recipiunt. Nam si quod mouetur superat uires eius: quod mouet: tarde quod fertur ferri necesse est: si superatur uelociter. Itaque quod ualet interdum multum pro uiribus mouens tardum efficit motum. Interdum uelocem si superat. eademque ratione quod debile est si plus mo uet quam uires patiuntur: tardum efficit motum. si parum prę sua imbecillitate uelocem. Causę contrarietatum hę sunt: ne aut omnina minora natu uocem mittant acutam: aut maiora grauem: neque mares & foeminę eque omnes aut grauem aut acutam. Ad hęc ut & ęgri acutum sonent: & qui bene ualent: atque etiam ut sene scentes uocem mittant acutiorem: quanquam senilis ętas contraria iuuenili est. plurima tamen parte minora natu & foeminę acutę sunt uocis: Cum prę sua imbecillitate parum aeris moueant. fertur enim uelociter quod parum est. uelocitas autem aucumen in uoce est. Vituli & uaccę partem quam mouent: non habent ualidam alteri propter ętatem: alterę propter foeminei sexus naturam. Cum tamen moueant multum graue sonant. Graue est enim quod grauiter mouetur: multumque aeris tarde fertur. multum autem ea mouent cum cętera parum moueant: quod uas per quod primum spiritus fertur amplum in iis est: multumque aeris mouere cogi tur. cęteris angustius ac partius est. ętate autem procedente ui res ea pars recipit: quę in unoquoque moueat. Itaque incontrarium mutatur: ut quę uocem acutam mittebant: grauiorem quam prius mittant. quę autem grauem acutiorem. quamobrem tauri acutius sonant quam uituli: & uaccę. Vires autem omnium neruis con tinentur. quapropter cum ętate florent robustiora sunt. minus enim compacta neruataque sunt: quę minora natu adhuc sunt.","prev":{"citation":"De animalibus 494","label":"MALIVM LIBER. V. INTERPRETETHEO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/494","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/494"},"next":{"citation":"De animalibus 496","label":"496","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/496","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/496"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}