{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 496","citation":"Aristotle, De animalibus 496","ref":"496","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/496","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/496","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/496.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"Item recentiorum nerui nondum intenduntur: senescentium iam laxantur. quamobrem ad motum quoque sunt imbecilliora: sed potissimum tauri neruosi sunt: & eorum cor ita constat. Itaque contentiorem eam optinent partem qua spiritum mouent: quasi fidiculam intentam: talem cordis bubuli esse naturam si gnificatur: uel eo osse: quod in nonnullis gignitur. ossa enim naturam neruorum requirunt. Xecta omnia in foeminam mutant: & quoniam uires neruosę in suo originali principio laxantur: similem foeminis mittunt uocem. laxatio uero similis fit: ut si quis fides intendens adhibuerit: pondus quod annexum reddat contentiores: quomodo textrices faciunt: quę cum stamiua distenderint: annectunt quas lęuas uocant. ita enim natura quoque testium annexa mea tibus seminalibus dependet: qui meatus ex uena tendunt: cuius origo ex corde est: iuxta ipsum principium quod uocem moueat. quamobrem meatibus seminalibus immutatis: ad eam qua se men excernere possunt ętatem. pars illa quoque una cum iis immu tatur: qua immutata uocem etiam mutatur: maxime.s.maribus. sed foeminis etiam idem accidit: quanquam obscurius: quod quidam hircire appellant: cum uox mittitur inęqualis. post uero restituitur in sequentis ętatis grauitatem aut acumen. Sublatis igitur testibus: tentio quoque meatuum laxatur: quomodo in fidicula et stamine sublato pondere: laxatis his principium quod moueat uocem eadem ratione laxatur. Causa hęc est quamobrem execta mutentur in foeminam: tum uoce: tum etiam reliqua forma: quo niam ita accidit ut principium laxetur: ex quo intentio corporis est: non ut quidam existimant quod testes ipsi copula sunt multo rum principiorum: sed paruę mutationes causam afferunt magnarum mutationum non sui ratione. Sed cum euenit ut princi pium una cum iis ipsis mutetur. principia enim quanuis magnitudine parua sint: tamen facultate sut magna. hoc est enim principium esse: ut ipsum quidem causa sit multorum: sed ipsius nulla sit superior causa. Caliditas etiam aut frigiditas loci confert eodem ut natura tale constituatur animal: quod aut grauem aut acutam uocem emittat. Spiritus enim calidus crassitudine sua grauitatem efficit uocis. frigidus prę sua tenuitate contrarium facit: quod uel in tibiis patet. qui enim calidiore utuntur spiritu: & talem emittunt: qualem siticines & lamentantes: grauiorem sonum inspirant tibiis. asperioris autem uocis: aut lęuioris.","prev":{"citation":"De animalibus 495","label":"495","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/495","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/495"},"next":{"citation":"De animalibus 497","label":"497","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/497","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/497"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}