{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 498","citation":"Aristotle, De animalibus 498","ref":"498","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/498","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/498","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/498.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Genera tionem autem dentium euenire uiolenter asseuerat: sed hoc ue rum non esse apertum ex his: aliisque huiusmodi rationibus est. Oriuntur autem prius ii quam lati quod & officium eorum pri us est. secatur enim prius quam molitur quod comeditur. sunt autem illi molendi officio delegati. hi uero secandi: tum etiam quod res minor: & si simul inchoatur: tamen celerius solet perfici quam maior. Minores autem primores quam maxillares sunt: necnon maxille os a latere latum: in ore angustum est. Itaque ex ampliore plus alimenti affluere necesse est: ex artiore minus. la ctis autem usus ipse nihil confert: quanquam lactis calor faciat ut dentes ii oriantur iudicium est: quod & ipsorum lactentium in fantens qui calidiore utuntur lacte: otius dentiunt. Calor enim uim optinet augendi decidunt: qui prodierint primi: tum notę melioris gratia: tum necessario. melioris ratione inquam quod cito hebetescit: quod acutum est. Itaque alteros succedere in officium oportet. lati autem non hebetantur: sed tempore duntaxat attriti leuigantur. necessario uero decidunt: quod maxillarium radices in lata nituntur maxilla: & ualido osse continentur: primorum autem in tenui: unde fit ut infirmi & mobiles sint. nascuntur autem denuo: quod in osse adhuc nascente oriuntur: & cum tempus adhuc est ad dentium generationem ido neum: cuius rei iudicium est: quòd maxillares diu oriuntur. Vltimi enim uicesimo anno exeunt. nonnullis etiam senescen tibus omnino prodierunt: qui loco ultimo habentur: quoniam multum alimenti in amplitudine ossis continetur. At uero prior pars ossis prae sua tenuitate cito perficitur: nec excrementum in eo fit: sed indebitum incrementum absumitur ali mentum. Democritus uero missa ratione: cuius causa agatur omnia referenda censet ad ea quibus natura utitur: quae talia quidem sunt: sed alicuius causa & notae melioris gratia sumuntur. Itaque nihil prohibet: quominus ita dentes fiant & decidant: sed non propterea: sed propter finem. hęc autem ipsa causę sunt ut mouentia & instrumeta & materia.","prev":{"citation":"De animalibus 497","label":"497","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/497","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/497"},"next":{"citation":"De animalibus 499","label":"499","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/499","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/499"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}