{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 53","citation":"Aristotle, De animalibus 53","ref":"53","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/53","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/53.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"Cęterorum etiam species omnium respectu eorum quos modo enumeraui: distinguuntur. Aliis enim uenter suillo similis: aliis canino tam in maiore quam in minore animalium genere: Sed discrimen in his quoque magnitudine figura cor pulentia exilitateuę oritur: atque etiam situ gulę quo meatum ad uentrem ducat & conuio iungatur foramini. Intestinorum etiam natura utrique illi animalium generi: hoc est utraque dentato: & altera maxilla dentato: sibi differt magnitudine crassitudine replicamentis. Sunt certe maiora omnia intesti na non utrinque dentatis: nec immerito. nam ipsa ita dentata omnia sunt auctiora: pauca enim parua eo in genere ha bentur. Admodum paruum inter cornigera nullum est. Qui busdam etiam appendices sunt intestinorum. Rectum autem intestinum nulli est: cui non parte utraque dentes. Elephanto intestinum ita est sinuosum: ut aluos habere quatuor uideatur: in hoc etiam cibus recipitur. Nullum enim con ceptaculum cibi aliud separatim adest. Exta quoque eidem suillis proxima: sed maiora. Iecur enim quadruplo majus bubulo est. Et reliqua pari ratione: excepto liene. hic enim minor ex proportione est. Hęc eadem ratio uentris intestinorumque uel in ouiparis quadrupedibus est: ut intestudine: tum terrestri: tum etiam marina in lacerto: crocodilo utroque. omnibus denique generis eiusdem. Simplicem enim unumque habent uentrem: aut canino: aut suillo similem. Genus serpentum nualla euariat ratione: & omnia fere proxima lacertis ex terrestri ouiparo genere habere spectes: si pedes his demas: longitudinem addas. Quippe quod in tectum cortice sit: & prona supinaque perinde atque lacerti habeat: sed testibus caret: nec alio modo qui pisces. meatus duos coeuntes in idem: & uuluam longam ac bifidam habent: cętera interna eadem serpentibus sunt quę lacertis. Verum omnia earum uiscera: propter longitudinem & angustiam corporis: longa arctaque habentur: ita ut dignosci: prę suę figurę dissimilitudine non quaeant. Arteria namque longa admodum est: atque etiam gula longior δι Πάσυρα ψλὶπιατιήηυ. Arterię origo ita iuxta os ipsum posita est: ut esse sub lingua uideatur. Et quidem uidetur linguę preminere: quoniam lingua contrahitur: nec ut cęteris manet. Lingua autem ipsa te nuis: longa & atri coloris est: atque si extrahas porrigi longius potest. peculiare pręter cęterorum linguas: serpentibus & lacertis est: Vt summa eorum lingua bifida sit.","prev":{"citation":"De animalibus 52","label":"52","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/52"},"next":{"citation":"De animalibus 54","label":"54","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/54"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}