{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 6","citation":"Aristotle, De animalibus 6","ref":"6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/6.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":250,"text":"non quod ab interprete dicitur id ex gręco exemplari intelligere desiderabis: ipsa latina oratio sensum aristote lis ita explicabit: ut minime gręcam desideres: nihil miscet: ni hil inculcat: Nominat usu ueterum probatissimorum autorum genera animalium. Si quid noui imponit: ita inserit: ut familia re cognatumque: id quoque uideri possit: Si quid gręce appellat: id non durum occurrit. aut enim usitatum: & ut ita dixerim uagum latinis est: quale est nomen delphini: cameli: elephantis: crocodili: Ichncumonis: aspidis: salamandrę: & reliquorum generis eiusdem: aut ita sonat: ut non minus latinum esse quam gręcum uideatur: cur enim tetricem auem: aut crecem: aut clarem: non eodem hoc nomine uocem: si non comperio latinum Cum quasi latinum sit: ita congruat: Quis latacem ambiguam illam beluam: aut balerum: fluuiatilem piscem ita nominans peregrinum sonare uidebitur: nec uero contemnendum uulgus interdum est: Si quid non dum a litterarum professoribus nuncupatum: suo ipsum nomine appellat: ut brucum genus locustę terrestris: quod gręci attelabum uocant: Aut martem genus mustelę rusticę. quod gręci ichtida dicunt: quamuis plu ra eius genera sint: nec temere actum dixerim: siquis uiuerre no mine ea complectitur: planius enim ita docebimus. si id mar tem: aut uiuerram uocemus: Mustelę autem nomen in eo tantum remaneat: quod gręci Mygalem appellant: eodemque modn si locustę illius terrestris alterum genus locustam: Alterum bru cum nuncupemus: Sed enim sufficit lingua latina singulis grę ce orationis: siue uocabulis siue sententiis: quanquam nonnulli quę latine exprimere nequeunt: hęc inopię linguę tribuunt latinę suamque pauperiem uitio dare linguę locupletissimę audent: quos satis conuinci a. M.","prev":{"citation":"De animalibus 5","label":"5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/5"},"next":{"citation":"De animalibus 7.1-4","label":"7.1 to 7.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/7.1"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}