{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 60.1","citation":"Aristotle, De animalibus 60.1","ref":"60.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/60.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/60.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/60.1.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":589,"text":"Imilarium sanguis potissimum communis animalibus sanguineis omnibus est: nec minus communis ea pars est: qua sanguis continetur: quę uena dicitur: locum autem communitatis secundum optinent ea quę his proportionentur: hoc est sanies & fibra: atque etiam caro quod pręcipue corpus animalium inest: Os item & quod uice fungitur ossis: ut spina: & cartilago: Adde communitati eiusmodi: cutem membranam: neruos: ungues: pilos: & quę iis ex proportione respondeant: At hęc adipem: sębum: atque excrementa: stercus dico: pituitam: bilem: tum flauam: tum etiam atram: Sed cum natura sanguinis uenarumque principium esse uideatur: primum de his disserendum est: pręsertim cum autores nonnullos ex iis qui res eas tractarint: minus recte dixisse intelligam: Causa uero ignorationis occultioni earum partium ac perdifficili contuitui tribuenda est: nam in aimalibus mortuis natura uenarum principaliorum aboletur: propterea quod ipse in primis effluente sanguine languescant: & collabantur: ex iis enim quasi uase uniuersus sanguis effunditur: quippe qui omnis in uenis contineatur: pręter exiguum qui in corde est: In uiuis autem fieri non potest: ut quemadmodum habeant cernantur: intus enim natura earum occultatur: Itaque alii cum in cadaueri bus dissectis inspicerent: summa principia cernere nequiuerunt: Alii in hominibus ad modum extenuatis per ea quę extrinsecus uiderentur: In terna uenarum principia diffinire: Synesis medicus Cyprius ita scribit: Venę corporis crassiores oriuntur ad hunc modum & tendunt: de oculo propter supercilium: per dorsum ad pulmonem sub mammis: Altera de latere dextro ad sinistram: altera de sinistro in dextrum: & altera per iecur in renem: ac testem: altera ad lienem & renem: & testem: Postremo ad genitale perfertur: Diogenes: Apolloniata haec uenas hominis constare ad hunc modum nouimus: duę maximę habentur quę per uentriculum propter dorsi spinam pertendunt: altera dextrorsum altera sinistrorsum: utraque ad pedem sibi subiectum & in caput eędem per iugulum propter humeros efferuntur: hinc sparsa ramorum serie: aliae minores membris omnibus ψροἐεηις sanguinem ri uant de dextra dextrorsum: de sinistra sinistrorsum: maxime autem illę due cor adeunt circa ipsam spinam dorsi: alterę item duę paulo superius per pectus sub ala utranque in manum dispensatę partendunt: quarum altera lienaria: altera iecoraria uocatur: harum postrema ita scinduntur: ut parte pollicem ad eant: parte uolam: tamen ex his ramorum tenuiorum frequentia in digitos manumque spargitur totam: propagines tenuiores a primis uenis mittuntur: a dextra ad iecur: a sinistra ad lienem & renes: quę autem pertinent ad pedes: scinduntur qua femur iungitur: tenduntque per totum femur: quarum maxima femur ex auerso perreptat: crassaque apparet: Altera paulo interius: ni nus crassa procedit per femur: tum propter genu tendunt ad crus pedemque imum: quomodo ad manus hic subeunt plantam: & se spargunt in digitos complures etiam tenues: de eisdem illis ad uentrem & costas sparsę obrepunt: quę porrectę per iugulum petunt caput: apparentque crassiusculę in ceruice: quarum extrema fissura multiplici permeant per caput: dextra dextrorsum: sini stra sinistrorsum: Atque utraque ad aurem desinunt: Sunt pręterea uenę collo commissę iuxta maiorem: paulo minores utroque ex latere transeuntes ad quas plurima illarum capitis pars cotendit quę immersę per iugulum mittunt alias ad scapulas: & manus apud lienariam etiam & iecorariam: alię paulo minores apparent: quibus adigere cultellum solemus: quotiens aliquid sub cute affligit: At si quid circa uentrem infestat: sanguinem ex iecoraria et lienaria mittimus: Quinetiam ad mammas hinc alię pertinent: sunt item quę de utraque perferantur ad testes: per dorsi medullam tenues: atque etiam alię quę subditę cuti tendant per carnem ad renes: cessentque ad testes uiris: ad uterum mulieribus prodeunt: primę a uentriculo ampliores: Tum attenuantur dum de parte dextra in leuam: indeque tranieant ad dextram quę seminarię no minantur sanguis crassior a carne ebibitur: Sed cum ad hęc loca de uenerit: tenuis redditur: & calidior: & spumosus: Synesis ac Diogenes ita.","prev":{"citation":"De animalibus 58.1-2","label":"58.1 to 58.2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/58.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/58.1"},"next":{"citation":"De animalibus 61.1","label":"ARISTOTELIS DE HISTORIAANIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/61.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/61.1"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}