{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 65","citation":"Aristotle, De animalibus 65","ref":"65","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/65","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/65.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":209,"text":"littera inuersa uergitque magis in partem posteriorem cor poris uena maior: quam ahorta: spinę annecti ahortam potissimum circa cor uenulis prętenuibus & neruosis notum est: ducitur eadem de corde nimirum amplitudine insigni: sed procedens artior atque neruosior euadit: mittit ea quoque ad lactes ramos quemadmodum maior: uerum longe minores: per angustos enim & fibris proximos quippe quos extenuatos in fibras: Cauas tamen cessare aduer terimus: Ad iecur aut lienem: Nulla ab ahorta pertinet uena. Rami autem illi in quos uenam scindi utranque dixi: ad coxam utranque proficiscuntur: atque os ipsum attingut: ad renes etiam a maiore ahortaque uenę deueniunt: sed cauum non subeunt renum: uerum in corpus eorum absumuntur: Necnon alii duo meatus ab ahorta ualidi & perpetui ad uesicam procedunt: Atque etiam alii de cauo renum eodem ueniunt: qui nihil commune cum uena maiore sortiuntur: Singulis item renibus de medio uenę exorsę cauę neruosęque iuxta spinam ipsam per uenas se porrigunt: mox in coxam utramque conduntur ac delitescunt: deinde denuo porre ctę in clunes apparent: quarum & ipsarum postrema ut in sexu uirili ad uesicam genitaleque coniiciuntur: Sic in foemineo ad uuluam aut uterum pertinent: Nullam sane uenam de maiore uuluam adire uidemus: cum de ahorta multę frequentesque ueniant: Ramis etiam tum ahortę: tum etiam maioris alię mittuntur: Θρ λί sνυνα ἀκύπεδίκτυ.","prev":{"citation":"De animalibus 64","label":"ARISTOTELIS DE HISTORIAANIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/64"},"next":{"citation":"De animalibus 66","label":"ARISTOTELIS DE HISTORIAANIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/66"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}