{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 7.1-4","citation":"Aristotle, De animalibus 7.1-4","ref":"7.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/7.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/7.1.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Tullio puto: cum ille linguam romanam ne copia quidem uerborum a gręca superari autumet: exclamat ille aliquantulum quidem importune. o inopem interdum lin guam gręcam: sed non sine causa: quando nonnulli ita contem dunt: ut gręcis nihil deesse: latinis permulta desiderari pronum cient: Sed de his hactenus. Aristotelis uero laudem: Quanuis mos interpretum sit: eum quem interpretantur autorem uberius laudare: tamen si latius persequar: Vereor ne mihi idem obiiciatur quod illi qui apud lacedemonios de herculis laudi bus agere uoluit: Quis herculem uituperet: aut minus bene de eo sentiat? Quis illum non inter deos immortales enumeret: Colat: obseruet: ut tu laudare uelis: lacedemonii subdiderunt: Tanta est enim Aristotelis existimatio: tanta autoritas iam apud omnes mortales: ut frustra quis prędicet: quo ingenio: qua doctrina hic fuerit. Quo artificio rem quancumque explicandam sibi statuerit: tractat: Quanta uis in hoc disserendi: quanta in cognoscendis exponendisque rebus diligentia hunc: & latii decus. M. Tullius ita laudat: ut excepto platone facile philosophorum principem appellet: excipit ille quem amat: laudat ue eo quem doctissimum esse iudicat: Missa hęc facio: librorum quos interpretatus sum: fructum: quantus sit explicasse quo ad possum & locus hic patitur non ab re fuerit fortasse. Om nis enim philosophandi ratio naturalis: ubi a primis illis natu rę initiis: materiam dico: formam: finem: agens: & motum: ut ita loquar emerserit: hic uersatur: ac diutissime immoratur: hic suas uires exercet: atque multiplicem: uariam: & admirabilem rerum constitutionem: amplissime explicat: persequitur ordi ne discrimina omnia: quibus natura suas animantes differre inter se uoluit: colligit summa genera: reliqua singillatim exponit: partitur in species genera: et singula quę circiter quingen ta numero in his continentur libris describit: pergit: quęque ex planans: quemadmodum oriantur: siue terrestria: siue aquati ca.","prev":{"citation":"De animalibus 6","label":"6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/6"},"next":{"citation":"De animalibus 7.5","label":"7.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/7.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/7.5"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}