{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 80","citation":"Aristotle, De animalibus 80","ref":"80","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/80","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/80.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":262,"text":"c Oagulum lactis substantia est: quippe quod in eorum uentriculo: quę adhuc lactent contineatur: est ergo coa gulum lac: quod cum animalis tempore concoqueretur: Caseum traxerit: habent coagulum ominia ruminantia: & inter den tata utrinque lepus: Quo uetustius coagulum est: eo pręstantius tale profluuio alui mederi pręcipue potest: atque etiam quod le poris est: Sed laudatissimum hinnuli: plus minusue emulgeri discrimen: aut pabuli: aut magnitudinis animalium efficit: Nam pusillę bucculae: quas phasiana regio fert: singulae abunde beneficio pabuli mulgentur: & ępiroticę uaccę prę sua pręcipua magnitudine: amphoras singulas singulę implent lactis: mensuraeque eius dimidium mammis duabus pręstant: erectus qui mulget: aut paululum se inclinat: quoniam sedendo ubera contingere nequeat: Cęteras etiam quadrupedes magnas terra eadem epyrus gignit excepto asino: sed praecipue boues: & canes: pastu opus est grandibus largiore: quem terram illam abunde prębere: & loca singulis anni temporibus accommodata habere certum est: Boues igitur egregia magnitudine ibi sunt atque etiam oues pyrrhicę: a pyrrbo rege ita cognominatę: Pabuli genus aliud copiam lactis extinguit: ut medica herba: & pręcipue ruminantibus: Aliud auget: ut cytisus: ut eruum: Sed cytisus dum floret incommodus est: urit enim tantisper: atque extinguit: eruum pregnantibus non prodest: facit enim partum difficiliorem omnino: quę in quadrupedum genere sunt edatiora: eadem ut ad possidendum meliora: ita ad lactis etiam copiam esse foecundiora: uidelicet dum alimenti copiam habeant: pla num est: nonnulla etiam flatuosa: pastu exhibita: copiam efficiunt lactis: ut fabę largius datę ouibus: capris: bubus: faciunt enim ut ubera demittantur: Inditium autem futurę copię lactis: cum ante partum ubera spectant deorsum: Edurat diu lac onnibus: si non coeant: nec pastu careant copioso: sed omnium WO.","prev":{"citation":"De animalibus 78.1","label":"78.1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/78.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/78.1"},"next":{"citation":"De animalibus 81","label":"81","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/81"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}