{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 95.1-3","citation":"Aristotle, De animalibus 95.1-3","ref":"95.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/95.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/95.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/95.1.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":481,"text":"uentri autem subdita sunt quę oua appellant membrana obducta: diuersa eodem in omnibus impari quinario numero: Quorum quod nigricat parti creditum est superiori: ex dentium origine pendens amarum: nec esculentum: quale in multis inesse aimaduertimus: aut certe eius proportonale: Nam & in testudine: & in rubeta: & in rana atque etiam in turbinato genere & in molli: sed colore diuerso & aut omnino ingustabili aut magis ab usu cibario alieno: Corpus echinis priore atque nouissima parte spissum & continens: cętera uero non continuum: sed simile laternę: cui non obducta membrana est. Spinis suis echini utuntur perinde ac pedibus: lis enim nitibundi mouentur sedem quę permutant. Vę autem uertibula siue callos spali nomine a tegminis quali quam tate appellamus: naturam inter hęc genera peculiarem sortiri notum est: iis.n.solis corpus totum tegumento includitur: cuius du rities inter testam: & corium est: Quamobrem modo pręduri bubuli tergoris secatur. Adhęret ergo id genus sua testa: duoque se posi ta inter se foramina exigua admodum habet: & uisum uix patientia quibus humorem accipit & reddit: Excrementum.n. nullum in eo spe ctatur: quale in cęteris ostreis uel ęchinęum: uel quod appellant papauer continetur: Disiectis primum membrana neruosa crusta am biente obtenta ostenditur qua uertibuli caro ipsa continetur nulli e cę teris similis in omnibus: tamen sui generis eadem: Adhęret hęc utroque ex latere membranę circundati & corio: & qua adhęret ar ctius in partem utramque est: uidelicet qua tendit ad meatus ductos foras per crustam quibus redditur & accipitur cibus & humor: quasi alterum sit os: alterum oscium excrementis delegatum: nec modus idem Sed alterum crassius: alterum tenuius est: Cauumque intus utrinque exiguo quodam interueniente: continuo humorque in altero cauo consistere solitus est: pars uero alia quę uel instrumentalis: uel sensualis sit: nulla omnio percipitur: neque excrementicium quicquam ut dictum iam est: quo in cęteris more continetur: Color uertibulis aut pal lidus aut rubidus est: Vrtica etiam sui generis cernitur: quippe quę et adhęreat saxis: more nonnullorum intectorum testa: & interdum saxis abiuncta uagetur: Nulla huic testa sed corpus omni ex parte carnem prę se fert: Sentit & manum admotam corripit: adhęrescitque perinde ac polypus suis brachiis ita ut caro intumescat: Os medio in corpore cotinet: & de saxo quasi de testa uiuit: & praenatantes pisciculos excipit retinetque: sicut manu admota hominis agi dictum est: deuoratque in hunc modum quęcunque nata est ęsculenta: Absolui etiam saxis genus quoddam urticę: ut modo dixi: notatum est: Quod & echinos & pectunculos in quos offenderit: corrodit: Excrementum nulla in urtica esse uidetur: sed hac re similis stirpibus est Duplex genus percipitur urticarum: alterum corpore paruo: quod cibo aptius est: Alterum maiusculo duroque: quale circa euboię chalcidem gigni scimus: sunt omnes hybernis mensibus carne constante atque rigidiuscula: Quamobrem per id tempus capiuntur: ciboque idoneę sunt: At ęstate rarescunt: & resoluuntur: pręmadent enim et marcent: ut si tetigeris facile discerpantur atque dispereant: De nique nulla tantisper euelli integra potest: ac ęstus impacientia saxa subire interius solent: partes iam exposui mollium & uel crusta uel testa intectorum: tam exteriores qui interiores.","prev":{"citation":"De animalibus 94","label":"ARISTOTELIS LI BERDE HISTORIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/94"},"next":{"citation":"De animalibus 96","label":"ARISTOTELIS LI BERDE HISTORIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/96"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}