{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 96","citation":"Aristotle, De animalibus 96","ref":"96","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/96","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/96.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":204,"text":"Vnc de insectis pari ratione tractandum est: continet genus uel species plures: quarum nonnullis quamuis cognatis: nomen nullum commune est inditum: ut api: craboni: uespę: cęterisque gene ris eiusdem: Item quibus pennę uagina inclusę continentur: ut Gallerucę: fulloni: pilulario: & reliquis generis eiusdem: onnium ergo partes communes tres illas haberi constat: Caput aluum: & quod inter hęc situm est: quale in cęteris pectus: dorsumque ha betur unum id: quod interiacet magna ex parte est: Quę tamen sunt longa & multipeda: iis fere totidem sunt quę interiacent: quot incisurę insecta: diuulsa etiam uiuere possunt omnia: exceptis iis quę uel admodum frigeant: uel prę sua exiguitate quamprimum refrigerentur: Nam uespis quoque diuulsis: non deest uiuacitas: Viuit ergo cum pectore: tum caput: tum etiam aluus: At sine eo caput auulsum uiuere non potest: diutius ea uiuunt diuulsa: quibus corpus longum pedesque multi: et pars quę abscisa est: in utrunque se mouet extremum: nam & caput uersus ingreditur: & in caudam ut in iis quas uocant centipedas moueri uidemus: oculi in omnibus patent: Sed nulla ex cęteris partibus sensariis manifesta est: pręterquam lingua in nonnullis quę uel testa intectis omnibus data est: qua & gustant & cibum attrahunt: hęc aliis mollis infirmaque est: Aliis dura & ualida: ut purpuris: tabanis: asilis: atque aliis plurimis: Omnia.n.","prev":{"citation":"De animalibus 95.1-3","label":"95.1 to 95.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/95.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/95.1"},"next":{"citation":"De animalibus 97","label":"ARISTOTELIS LI BERDE HISTORIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/97"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}