{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarii In Pslamos 1-17-22","citation":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 1-17-22","ref":"1-17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-17.md","author":{"name":"Arnobius the Younger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger"},"work":{"title":"Commentarii In Pslamos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0034a.stoa003"},"verse":false,"words":280,"text":"Eructavit cor Patris verbum bonum, omnia per ipsum facta sunt (Joan. I). Quia universa suum eum Creatorem agnoscunt. Regi suo opera sua dicunt, hoc est, omnia quæ subsistimus et movemur, et sumus opera tua. Lingua mea calamus est. Cujus calamus? Scribæ, inquit, velociter scribentis. Quid turbanter, quid festinanter lingua prophetae proferre vult, audiamus: Hoc, inquit, Verbum quod Pater cructavit, cujus omnia quae sumus opera sumus, speciosus forma apparebit, et præerit liliis hominum, speciosus forma, id est, virginea forma erit ortus ejus. Et effusa gratia a labiis ejus egredietur, per quam benedictus erit in æternum. Et accingit gladium suum super femur, ad amputandas omnes libidines. Ostendens speciem suam, id est, manifestans Patrem, et pulchritudinem suam, id est, et Spiritum sanctum. Species enim Filii Pater est, et pulchritudo ejus, Spiritus sanctus: et in h intendit et prospere procedit, et regnat propter veritatem: propter hanc de cœlo descendit, quia perierat a filiis hominum: propter hanc procedc, et regna propter veritatem. Nec solum propter veritatem, sed et propter mansuetudinom, et propter justitiam Trinitas regnat. Pro his tribus speciebus in Christo, propter veritatem, Pater veritatis est. Propter mansuetudinem Filius, qui exinanivit seipsum, et cum esset æqualis Patri, formam teri suscepit (Phil. II), in qua speciosus apparuit. et propter justitiam ejus Spiritus sanctus; sic enim dicit ad Joannem cum bapdzaretur, Sic decet no: implere omnem justitiam (Matth. III). Et his dictis aperti sunt cæli, et in specie columba venit in eum Spiritus sanctus. Post bacc deduxit eum mirabiliter dextera cjus, ex qua cæcos illuminabat, infirmos curabat, mortuos suscitabat. Sagittae autem ejus acutæ, omnibus netum est, sic ut ipsi mundi amatores pingerent sibi spiritum immundum in specie cupidinis, intendentis arcum, et exprimentis sagittas, in amorem libidinis vulnerantes.","prev":{"citation":"Commentarii In Pslamos 44","label":"Psalm 44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/44"},"next":{"citation":"Commentarii In Pslamos 23-2-43","label":"23 to 43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/23-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/23-2"},"credit":{"text":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}