{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarii In Pslamos 1-21-15","citation":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 1-21-15","ref":"1-21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-21.md","author":{"name":"Arnobius the Younger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger"},"work":{"title":"Commentarii In Pslamos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0034a.stoa003"},"verse":false,"words":285,"text":"Quando domus corporis tui a principe hujusmundi custodiri præcipitur, ut capiaris et interficiaris gladio cujuscunque peccati, ex totis visceribus exclama: Eripe me de inimicis meis, Deus meus, quoniam occupaverunt animam meam, irruerun super me fortes. Ego enim caro sum, illi vero spiritus sunt. Unde autem patitur persccutiones dæmonum Christianus, nisi quia sine iniquitate vult cursum suum currere, et iter suum dirigere? Et ideo exsurge, Domine, in occursum mihi, et vide quia cupio sine iniquitate currere. Isti autem qui persequuntur me, hi sunt qui operantur iniquitatem, qui convertuntur ad vesperum, et famem patientur ut canes, et circumibunt civitatem. Ecce ii loquuntur in ore suo quasi pacifici, sed gladii sunt in labiis eorum. Sed quantumcunque se sapientes existiment hi spiritus immundi t tu Domine, irridebis eos. Pro nihilo enim apud te sunt omnes gentes, sive de virtute præsumentes, sive de astutia confidentes. Fortitudo mea, a te custodiar, quia tu susceptor meus es, ut te susciperet homo. Tu suscepisti hominem, ut misericordia tua praeveniret me, et ostenderes mihi super inimicos meos. Ideo enim immortalitatem eis non tolles, ut humano generi subjecti aeternas pœnas luant, videntes omnes angelos adorantes Filium hominis sedentem ad dexteram majestatis: et ipse destruet eos, qui est pro. tector meus; delicta oris eorum senno labiorum ipsorum, sive tunc quando Adam seductus est, sive nunc quando suggestionibus foeda consilia pulchris mentibus subministrant, ut comprehendantur in superbia homines, contemnentes præcepta Domini sui, et de exsecratione et mendacio dæmonum, compellantur ad malum, fiat super eos ira indignationis tuae et non erunt. Et scient quia, tu, Deus, dominaris in Jacob et in fines terra. Ibi enim dominatur Dominus, ubi fines faciunt terrenae voluptates: tunc convertentur ad vesperum immundi spiritus, ubi viderint quia lux mentibus nostris deficit, et tenebræ crescunt;","prev":{"citation":"Commentarii In Pslamos 58-2","label":"Psalm 58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/58-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/58-2"},"next":{"citation":"Commentarii In Pslamos 16-4-26","label":"16 to 26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/16-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/16-4"},"credit":{"text":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}