{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarii In Pslamos 1-36-16","citation":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 1-36-16","ref":"1-36","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-36","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-36.md","author":{"name":"Arnobius the Younger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger"},"work":{"title":"Commentarii In Pslamos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0034a.stoa003"},"verse":false,"words":280,"text":"Deus vindex esse populi sui judicibus canit, quibus leve videtur personas peccantium sumere, in judicio orphanis et egenis, ab iis autem qui exaltant Dominum in cordibus suis, et judicant terram in corporibus suis, ii reddunt retributionem superbis. Applicare possumus testimonium Apostoli, quo ait: Si nos ipsos judicaremus, non utique judicaremur (I Cor. xi). Judicamus autem nos ipsos, quando finem vitiis ponimus, et principium virtutibus collocamus. Quod si non faciemus, populum Dei, id est, virtutem humiliamus, et hxreditatem ejus quae nobis promittitur, spernimus, viduam et advenam occidentes. Vidua est anima quae non habet virum, verbum aut intellectum prudentiæ. Hancsi aut verbo tuo aut exemplo decipias, quam liberare debueras, viduam interficis. Advena est, qui civis esse sanctorum non novit. Huic si te amatorem mundi ostendas, tollis ei fidem futuræ civitatis, et quasi interfeceris eum spiritaliter, a praesenti psalmo argueris. Sic etiam orphani occiduntur. Orphani sunt, qui Deum se posse patrem habere sancte vivendo non credunt. Hic tu sapis, et nosti filios Dei fieri posse credentes; si exemplum contrarium præbeas, quos se filios Dei fieri contemnant, orphanos occidibti. Nam si de his orpbanis et advenis et viduis agit, ergo qui conjuges, aut cives, aut habentes patrem et matrem filios occiderit, criminis reatum evadit. Aut si taceret psalmographus, quis unquam de hoc facto non argueret criminosos Verum quia hæc agentes nos ipsi qui putamus IIOS sapere, sic nobis videtur, quod has minutias ruinarum quæ per nos ftunt non requirat Dominus et non intelligat ista quæ nos intelligere nolumus, clamatur nobis: Intelligite, qui insipientes estis, id est, vos qui desipuistis in populo positi, dum unus alterius sectamini exempla ad contemptum Domini: et, stulti, aliquando sapite. Quibus imperatur et dicitur sapite, ostenduntur suo arbitrio non sapere.","prev":{"citation":"Commentarii In Pslamos 93","label":"Psalm 93","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/93"},"next":{"citation":"Commentarii In Pslamos 17-3-33","label":"17 to 33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/17-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/17-3"},"credit":{"text":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}