{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarii In Pslamos 1-48-29","citation":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 1-48-29","ref":"1-48","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-48","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-48.md","author":{"name":"Arnobius the Younger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger"},"work":{"title":"Commentarii In Pslamos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0034a.stoa003"},"verse":false,"words":286,"text":"Alleluia cum alphabeto inchoat, quod est magisterium Dei in alleluia, ct crudilio hominibus tradenda in alphabeto. Dicamus ergo beatos et immaculatos Christi disci, ulos, qui u que hodie in via sunt, qui est Christus. Ipse enim qui se dixit viam, ipse dixit eis: Manete in me, sicut et ego in vobis (Joan. XV). Ergo manent isli beati, quia apostoli immaculati, quia obtemperantes per omnia; in via, quia in Christo sunt, ambulabunt, quia in toto orbe terrarum eorum ambulat sancta doctrina, quæ est in lege Domini. Primus beatitudinis gradus in apostolis consummatus est; secundus nobis est reservatus. Sicut enim in primo psalmo, Beatus est qui in lege Domini meditabitur die ac nocte; legentem noluit negligentem. Nam qui legit, si nesciat quid legat, negligcl. Deus enim sciri vult omnia suarum mysteria litterarum. Et sicut quod scriptum non invenies, si quæras incurris; sic quod scriptum est, si non inquiras, argueris. Beatus enim perfectus esse non poleris, nisi scrutatus fueris testimonia ejus, et in toto corde exquirunt [F. leg. exquiras] eum. Non enim militautes, negotiantes, terrena cogitantes, his studiis occupari possunt, non eis vacat; mundum custodiunt, ejus totas partes agnot. Tu quid facis, Christiane? si militas homini, scrutare legem ejus, quia si quid licet jam ignarus incurreris, morieris; nescire enim legem nemini licet. Negotiator es? inquire pretia constituta, quia si nescius licet incurreris, non evades. Servus Christi cs? scrutare testimo- Dia ejus. Si enim illis non vacas, tu qui clericum aut religiosum profiteris, nec ibi forte vacare vis, legem suam Deus cui debeat delegare responde. Novi isto loco multos dicere: Ergo simplices non videbunt regnum Dei, qui scrutari ista non possunt. Audit charissime: a nullo Deus quod non potest quæret, mutus non damnabitur de taciturnitate, nec æger culpabitur de labore.","prev":{"citation":"Commentarii In Pslamos 118.6","label":"Psalm 118","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/118.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/118.6"},"next":{"citation":"Commentarii In Pslamos 30-3-50","label":"30 to 50","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/30-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/30-3"},"credit":{"text":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}