{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarii In Pslamos 1-54-22","citation":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 1-54-22","ref":"1-54","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-54","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-54.md","author":{"name":"Arnobius the Younger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger"},"work":{"title":"Commentarii In Pslamos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0034a.stoa003"},"verse":false,"words":281,"text":"Venimus ad alleluia quod duplex scribitur, in quo illud considero, quod nec caro sine anima, nec anima sine carne poterit Domino confheri. Duo ergo in unuin duo alleluia decantent, ut dum sunt in uno vitæ hujus transitu, confitendi ordinem teneant, dicat caro alleluia suum, dicat anima suum. Duplex homo est, duplex alleluia est. Uterque confitemini Domino, primo quoniam bonus, et postea bona fuerit confessio fidei nostræ. Tunc dicamus: In saeculum misericordia ejus. Non potest perire confessio cjus, qui in isto sæculo sua delicta accusat. Inveniet sine dubio pietatem Dei, qui suam ei confessionem obtulerit: si quotidie accipiat confessionem nostram, quotidie suam nobis bonitatem impartit. Et si nos in confitendo non deficiamus, quomodo ille in miserendo cessabit? Peccavimus, negare non possumus, habemus multa peccata. Aliter eis non carebimus, nisi quotidie ut nobis diiniltantur Dominum exoremus. Siquidem ejus doctrina sit, Dimitte nobis debita nostra (Matth, vi). Confiteamur nos debitores debitori, nam et nos debitores sumus Deo, et Deus est nobis debitor. Rogemus ne exigamur quod debemus. Rogemus ne reddat quod debet. Væ ergo nobis, si quod debemus exegerit. Nibil dicis, quasi non Deus omnipotens, et regna coelorum debeat quæ promisit. Væ nobis, si quod debet reddiderit. Verum quia pius est, et Deus deorum est, et Dominus dominorum, quasi qui nihil indiget rogandus est ut dimittat. Sane tu qui misericordiam flagitas, scias quia non invenies, nisi rectæ fidei fueris confessione decoratus. Confitere ergo hunc esse Deum tuum, qui fecit caelos in intellectu nostro, ut ipsorum nobis solus pulchrescat aspectus; qui fundavit terram super aquas, ut corpus nostrum unda sacri baptismatis abluatur; qui fecit luminaria duo magna solus, unum in die novi Testamenti, quod sicut sol radiat in lumina agentibus, aliud in nocte judaica conversantibus.","prev":{"citation":"Commentarii In Pslamos 135","label":"Psalm 135","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/135"},"next":{"citation":"Commentarii In Pslamos 23-5-43","label":"23 to 43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/23-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/23-5"},"credit":{"text":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}