{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarii In Pslamos 1-57-21","citation":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 1-57-21","ref":"1-57","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-57","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-57.md","author":{"name":"Arnobius the Younger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger"},"work":{"title":"Commentarii In Pslamos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0034a.stoa003"},"verse":false,"words":280,"text":"Cavendum est ne quando sensus noster illuc vadat, ubi genuino motu laus creaturae consistit. Malos enim per creaturam nec ipse est diabolus. Quod si per naturam net diabolus malus est, quanto magis homo malus agendo non nascendo probabitur? Nam omnis natura opus est Dei. Omne autem peccatum opus est contemptoris, quod et ipsum peccatum non sui natura malum est. Malum enim illud non facit sola operatio, sed praevaricatio. Quoniam prohibita dum geruntur, et ejus qui prohibuit judicio destinantur iræ, increpata damnantur. Denique et ipsa prohibita et in bonis et in malis rebus reum faciunt perpetrantem. Nam homicidium summum malum in hominibus, et misericordia summum bonum oblinet locum, quod utrumque vocatur in crimen. Nam et Cain cur occiderit, a facie Dei projicitur; et Saul cur non occiderit, a regno excluditur. Ista forte apud veteres dicas potuisse constare; nunc vero in quavis persona misericordia probator esse virtutis, cum e contra doccamus gravius puniri spiritali nunc judicio, quam antea puniti sunt ferro: nam ferro tollitur vita ut multum quinquaginta annorom; anathematis autem cæde et vita æterna eripitur, et mors perpetua irrogatur. Eum autem qui pepercerit haeresiarchis aut prædicatoribus falsitatis, et non eos gladio fidei suae jugulaverit, hoc ei evenire quod evenit Sauli quis ambigat? Aut qui misericordiam suam putaverit se in hæresi pennanentibus exhibere, quis neget simili modo a regno Dei excludi, sicut Saul a regno humano probatur exclusus? Quis autem dubitet Cain esse. participem, qui jus1um per invidiam ausus fuerit condemnare? Siquidem auctoritas apostolici sermonis affirmet quod omnis qui odit fratrem suum homicida sit (I Joan. III). Libra ergo justi judicii aequali lance perpensa, et nocentem dum interficit, et liberat innocentem, ostendit et misericordiam injustam in impio, et pio cædem crudeliter irrogatam.","prev":{"citation":"Commentarii In Pslamos 139-2","label":"Psalm 139","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/139-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/139-2"},"next":{"citation":"Commentarii In Pslamos 22-6-47","label":"22 to 47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/22-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/22-6"},"credit":{"text":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}