{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarii In Pslamos 1-6-15","citation":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 1-6-15","ref":"1-6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-6.md","author":{"name":"Arnobius the Younger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger"},"work":{"title":"Commentarii In Pslamos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0034a.stoa003"},"verse":false,"words":283,"text":"Sicut terreni narraverunt gloriam hominum, ita coelestes enarrant gloriam Dei. Sic autem proprium locum relinquentes magi stellæ indicio, narrabant ipsi gloriam Dei. Sed et Meli facti sunt apostoli habentes in se Solem justitiæ, et merita in modum stellarum pro varietate diverso splendore radiantia. Ipsis ergo narrantibus gloriam Dei, opera manuum Dei annuntiabant doctrinæ eorum firmamentum: sive quia crux, quae firmamentum est æternum, opere manuum ejus triumphavit et vicit; sive quia curabantur infirmi et suscitabantur mortni, opera manuum ejus an- Quntiat firmamentum. Cum dies loquebatur ad diem, et nox loquebatur ad noctem, quia sic de die in diem ibat, et nox loquebatur ad noctem verbum, et de noctu in noctem, ut ejus scientia panderetur. Haec simpliciter. Cæterum diei, dies Patris Filius est: Pater ergo eructavit Verbum, quod Verbum involutum in nocte ventris virginei, involuto in nocte ventris sterilis Elisabeth sui indicavit scientiam. Hæc apostoli prædicantes, non fuit loquela, neque sermo quorum non audirentur voces eoru:n, ita ut universarum gentium loquaces dicerent de cis: Nonne hi viri Galilæi sunt, et quomodo unusquisque lingua nostra audivimus eos loquentes magnalia Dei (Act. II)? Horum autem sonus in omnem terram progressus est, et in fines universi orbis verba eorum penetrarunt, tempore quo Dominus in solem posuit tabernaculum suum. In solem, non istum qui ministerium divinum exercens, horarum mensuras sub certa temporum norma discurrit; sed Solem justitiæ, qui, in splendore vitæ aeternae virgineo editus alvo, lumen verum mentibus fulsit, et est egressus de virgine sicut sponsus de thalamo. Hic exsultavit ut gigas ad currendam viam, immaculatus utique ambolavit in via in lege Domini: a summo coelo egressio ejus. Non ex semine viri, sed ex ore Patris qui est in summo cælorum, et occursus ejus usque ad summum ejus.","prev":{"citation":"Commentarii In Pslamos 18","label":"Psalm 18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/18"},"next":{"citation":"Commentarii In Pslamos 16-2-31","label":"16 to 31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/16-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/16-2"},"credit":{"text":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}