{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarii In Pslamos 112","citation":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 112","ref":"112","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/112","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/112.md","author":{"name":"Arnobius the Younger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger"},"work":{"title":"Commentarii In Pslamos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0034a.stoa003"},"verse":false,"words":361,"text":"Sicut cervus serpentinis carnibus pastus, veneno exæstuans festinat ad fontes, ita serpentis antiqui pastus consilio festinat anima mea ad te, Deus. Et quia projecisti me a facie tua per prævaricationem meam, nunc per pœnitentiam meam sunt mihi lacrymæ panes die ac nocte dicenti, Quando veniam et parebo ante faciem Dei? Patior enim insultationes dæmonum dicentium mihi: Ubi est ad cujus similitudinem factus es? projecit te de paradiso suo. Ego autem credo quod ibi ingrediar in locum tabernaculi admirabilis, ubi factus est homo, nec solum ibi revertar per Christum, verum etiam perveniam ad domum ipsius Dei. Et qui inde projectus sum in voce tribulationis, revertar in voce exsultationis ct confessionis, sonus epulantis. Noli ergo jam tristis esse, anima, sed spera in Deum, quia confitebor illi. Salvator vultus mei, id est, imaginis suæ recuperalor erit Dens meus, qui me a facie sua, non ut ipse coluit projecit, sed ego a me ipso animam conturbavi, ego cam læsi a me ipso; anima mea turbata est, et propter hoc memor ero nominis lui ad terram Jordanis, ibi accipiam remissionem peccatorum. Ubi abyssus abyssum invocat. Filius Patrem de profundo terra et fluminis, et apertis cataractis coeli descendente Spiritu sanclo; Pater appellat Filium de altitudine coelorum. Cum ergo altitudo ad altitudinem clamat, excelsa Dei in me ingressa sunt. Homo enim recuperatus est, non angelus, non aliqua alia creatura, quando in die mandavit Dominus misericordiam suam, gratis in baptismo remittendo peccata, et ipsam misericordiam suam mihi in tenebris peccatorum posito velut in obscuro noctis, ibi hanc eamdem misericordiam declaravit. Plus est enim misericors in poenitente quam in credente: ibi per baptismatis gratiam simplex est indulgentia; hic geminatur, et veluti duplici lumine declaratur, quando dicit homo cum lacrymis Deo, Susceptor meus es, quare me oblitus es, cum possis indulgendo succurrere! Quare me repulisti, cum possis expulsum et exsulem ad patriam revocare? Et quare tristis incedo, cum possis lætitiam reddere? Incedo, inquit, tristis, dum affligit me inimicus, dum confringit omnia ossa mea. Tristitia enim animi, ait Salomon, exsiccat ossa (Prov. XVII. 22). Cessa ergo, tristitia, et desine conturbare me, spe enim salvus efficior, et erit salus vultus mei, reddens libertatem aspectibus meis Deus meus, qui regnat in sæcula sæculorum. Amen.","prev":{"citation":"Commentarii In Pslamos 41","label":"Psalm 41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/41"},"next":{"citation":"Commentarii In Pslamos 42","label":"Psalm 42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/42"},"credit":{"text":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}