{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarii In Pslamos 14-2-32","citation":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 14-2-32","ref":"14-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/14-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/14-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/14-2.md","author":{"name":"Arnobius the Younger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger"},"work":{"title":"Commentarii In Pslamos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0034a.stoa003"},"verse":false,"words":269,"text":"Lanam voluit pro tegmine memorare. Si fuerint, inquit, peccata vestra sicut coccinum, velut lanam efficiam (laai. i). Docens ergo eos qui adipe frumenti satiantur, quod candidi una die in albis vestibus per totum orbem procedant, his Dominus nebulam sicut cinerem spargit. Nebula quæ, sicut cinis spargitur, pruina quæ fruges universas intra terræ viscera clausas impinguat, quae quanto plus iacubuerit satis, tanto uberius proficit in aristis. Pruinam ergo nos in istis quos adipe frumenti satiat Dominus, ponimus tentationum afflictiones, quibus eo amplius proficiunt in futuro, quanto plus fuerint in præsenti perpessi. Dehinc mittitur crystallum tanquam frusta panis. Crystallum hoc grandinis memorat Dei lapidationem, quam panibus fractis et buccellis assimilat. Creduntur enim credentes ut metalli cujuscunque materia, non ut moriantur, sed ut ad statum a quo ceciderant revocentur. Additur quod ante faciem frigoris ejus nullus subsistat. Verum quia fidelis est, et non patietur eos tentari supra quam possunt (I Cor. x), mittit verbum suum et liquefaciet ea, id est, renatis flavit Spiritus sanctus, et fluunt aquæ ex oculis, ut istae aquae lavent sordes omnes, et maculas abluant peccatorum. Et quia est qui hæc facit? quis utique alius, nisi is qui pronuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israel? Ubicunque Israel est, qui videt Deum, ibi justitiam Deus ostendet suam. Deus enim sicut ad indulgendum flentibus et pænitentibus pius est, ita ad reddendum pro justitia laborantibus justus. Non fecit taliter omni nationi ticut isti, utique nationi quæ die noctuque spem suam Deo et charitatem ostendit. Et nulli judicia sua manifestat, nisi his qui Domini mandata respiciunt, credentes quod ipse nos in suo judicio censeat adjuvandos, cui gloria in saecula sæculorum. Amen.","prev":{"citation":"Commentarii In Pslamos 1-63-13","label":"1 to 13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-63"},"next":{"citation":"Commentarii In Pslamos 148-2","label":"Psalm 148","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/148-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/148-2"},"credit":{"text":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}