{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarii In Pslamos 156-169","citation":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 156-169","ref":"156","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/156","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/156","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/156.md","author":{"name":"Arnobius the Younger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger"},"work":{"title":"Commentarii In Pslamos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0034a.stoa003"},"verse":false,"words":301,"text":"quomodo Phinees, quomodo Chaleb filius Jephene, quomodo Jesus Nave filius, quomodo Samuel in Saule. Omnis ergo chorus sanctorum ante adventum Domini, videns non servantes pactum, tabescebat, et dicebat Domino: Vide quia dilexi legem tuam, in tua misericordia vivifica me. IIoc autem, quod diximus saepenumero, sanctorum ab Abel usque ad Mariam et Joseph omnes quidem in lege veteri placuerunt, usque ad Abraham, legent naturæ servantes, ab Abraham usque ad Moysen legem naturæ et circumcisionis, a Moyse usque ad Dominum Jesuin Christum legem naturæ, circumcisionis et legis; omnes hi jam tunc ex semetipsis fundamentum Ecclesiæ constituebant, cujus dedicatorem et adimpletorem Dominum exspectabant, qui compleret quod juraverat servo suo Abrahæ, quod in semine ejus hæreditaret omnes gentes. Hic chorus omnium sanctorum jam Dei Filium ex ore Patris didicerat natum, ut evidenter diceret Patri: Principium verborum tuorum veritas. Quid minus hic quam Evangelia declaravit? In his ergo jam tunc Christus cum Patre et Spiritu sancto regnabat. Non enim poterat fieri ut cuperent eum et confiterentur eum, nisi mentis suæe oculis ejus pulchritudinem aspexissent. In ipsis ergo jam Ecclesia Christi ita quae sunt futura præloquitur, ut praeterita enarrare videatur: Principes, inquit, persecuti sunt me gratis, sed, contempta persecutione eorum, a verbis tuis formidavit cor meum. Eis scilicet verbis quibus dixisti: Nolite timere qui occidunt corpus, sed cum qui potest corpus et animam perdere in gehennam (Luc. xu). Habens ergo in verbis tuis timorem et lætitiam, sicut qui invenit spolia multa, tempore quo iniquitatem odio habui, id est, idolis sacrificare contempsi, et videns iniquitatem, abominatus sum, ita ut suppliciis diversis maceratns excederem. Tunc utique septies in die laudem dixi tibi, cum in septiformi Spiritu septem Ecclesiis textum superioris fabricae exstruebam. Sicut enim diximus in veteribus sanctis Chrislum in fundamento Ecclesiæ operatum, ita in moenibus novis operatum, per quos unius ejusdemque fundamenti usque ad finem saeculi arces exsurgunt;","prev":{"citation":"Commentarii In Pslamos 139-155","label":"139 to 155","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/139"},"next":{"citation":"Commentarii In Pslamos 170-178","label":"170 to 178","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/170","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/170"},"credit":{"text":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}