{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarii In Pslamos 16-7-33","citation":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 16-7-33","ref":"16-7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/16-7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/16-7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/16-7.md","author":{"name":"Arnobius the Younger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger"},"work":{"title":"Commentarii In Pslamos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0034a.stoa003"},"verse":false,"words":282,"text":"Tunc cognoscit quod magnus est Dominus, cum habuerit mundissimum pectus. Quod si mundum non fuerit, magnum illi videtur hoc saeculum, et aut personas mirabitur, aut pulchritudines illicitas stupebit. Cum vero mundus fuerit animus, nihil judicat admirandum, nisi solum Deum, et hunc prae omnibus diis admirabitur Deum. Quomodo prae omnibus diis? Cautus cantator ausculta. Dii gentium dcemonia, hi mirari nos volunt pulchriludines perituras, verbi causa, in mœniis, in personis, in gloriis mundi, in concupiscentiis fugitivis. Cum ergo præ omnibus hunc Deum nostrum æterna nobis ostendentem amplectimur, tunc eum præ omnibus diis honoramus, illorum scilicet consilia respuentes, et Dei consilia amplectentes. Ipse enim omnia quaecunque voluit fecit in cælo et in terra, in mari et in abyssis. Ipse nobis produxit nubes ab extremis terræ, id est, finem facientes terrenis occupationibus; hos veluti nubes exhibet mundo: propter quod et fulgura in pluviam fecit, id est, ut in igne fulgureo interficiat inimicum, et unda pluviae abluat peccatorem. Et quis hoc facit? Ille sine dubio, qui producit ventos de thesauris suis, id est, apostolos de sensibus suis. Sicut enim venti navibus, ita apostoli animabus. Ventis flantibus, naves ad de-' siderata pertingunt; et apostolis praedicantibus, animæ ad Christum qui est vere portus, perveniunt. Qui percussit primogenita in cruce positus, el ita percussit, ut non homini, non pecudi crederet esse parcendum. Quidquid enim Ægyptium est, simul cum principe Ægypti fluctibus mergitur, perit cum Pharaone, et cum omnibus servis ejus. Cum ergo ventum esset ad aquam quae nobis salutis viam aperuit, et omnes qui nos persequebantur operuit, tunc confessi sumus nomen Domini in aeternum, et suscepimus memoriale ejus, ut sit in nobis in sæculum sæculi credentes venturum judicium, in quo cum judicaverit vivos et mortuos, in solis suis COnsolabitur servis.","prev":{"citation":"Commentarii In Pslamos 1-53-15","label":"1 to 15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-53"},"next":{"citation":"Commentarii In Pslamos 34-5-39","label":"34 to 39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/34-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/34-5"},"credit":{"text":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}