{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarii In Pslamos 19-5-41","citation":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 19-5-41","ref":"19-5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/19-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/19-5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/19-5.md","author":{"name":"Arnobius the Younger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger"},"work":{"title":"Commentarii In Pslamos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0034a.stoa003"},"verse":false,"words":283,"text":"Sustinui, inquit, qui simul contristaretur, et non fuit. Non enim poterat simul pati Divinitas; sicut sol, si in ligno sit quando conciditur, simul concidi non potest, ita Divinitas simul fuit passioni, et simul non patiebatur tristitiam. Quesivi consolantem, et non inveni; tot millia saturati, tot millia salvati, infiniti edocti, et nec unus inventus est mihi consolalor tempore quo dederunt in esca mea fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Propter hoc facta est mensa eorum coram ipsis in laqueum. Mensam hic synagogam canit, ad quam, quasi refecturi spiritaliter euntes, laqucum æternæ mortis incurrunt. Obscuratos habentes oculos ne videant lumen Ecclesiæ, dorsutm suum parietibus vanis incurvant. Et ideo apponitur iniquitas super iniquitatem ipsorum, quia et ipsi geminant iniquitates suas. Occiderunt Christum, sanctos persecuti sunt, Ecclesiam negant, voces prophetarum evacuant. Et ideo delentur de libro viventium, et cum justis non scribuntur. Non habent enim partem cum Abraham, neque cum omnibus sanctis veteris Testamenti, quia contempserunt pauperem in aspectu, illum de quo omnes patres eorum concionali sunt. Pauper, inquit, ego et dolens. Pauper ut nos divites facerel, dolens ut nos a doloribus æternis eriperet. Factus est hostia Deo pro nobis, pacificans in sanguine asuo, sive qui in terris sunt, sive qui in cœlis (Coloss. I). Et placuit in sacrificio crucis, quasi vitulus novellus cornua producens duorum Testameutorum, et ungulas quatuor Evangeliorum, quod videntes pauperes Lætantur. Pauperes apostoli, non habentes duas tunicas, non peram, non pecuniam in zonis suis. Unde et Petrus mendicanti intirmo: Argentum et aurum non habeo, sed quod habeo hoc do tibi. In nomine Jesu, surge et ambula (Act. III). In his operibus magnificatus est Dominus Jesus Christus in laude; quod videntes pauperes, gratulantur, quia sic exaudit pauperes Dominus, vinctos suos non spernit.","prev":{"citation":"Commentarii In Pslamos 1-24-18","label":"1 to 18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-24"},"next":{"citation":"Commentarii In Pslamos 42-2-49","label":"42 to 49","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/42-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/42-2"},"credit":{"text":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}