{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarii In Pslamos 23-2-43","citation":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 23-2-43","ref":"23-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/23-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/23-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/23-2.md","author":{"name":"Arnobius the Younger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger"},"work":{"title":"Commentarii In Pslamos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0034a.stoa003"},"verse":false,"words":279,"text":"Ita ergo hic noster exprimet sagittas acutas potentissimas in amore regni coelorum, ita ut renuntient homines et patrem et matrem, et omnia quæ possident. Insuper et seipsos abnegent et seqnantur eum. Istæ sagittæ amicos regis liberant, inimicos regis occidunt. In corde enim percutiuntur, ubi eorum suggestiones inveniunt. Cum enim obtinuerint istæ sagittae in corde nostro victoriam, tunc sedem Christi in mente nostra suscipimus, et virgam rectam, hoc est, regulam rectae fidei, virgam regui ejus appetimus, in qua sub disciplina agentes diligimus justitiam, et odimus iniquitatem: eum scilicet imitantes quem unxit Deus oleo laetitiae præ consortibus suis. Sicut enim speciosus forma præ filiis hominum in carne natus apparuit, sic unctus ch ismate præ omnibus Christus Jesus apparuit. Multi filii hominum sancti ab Abel usque ad Christum, sed nullus ex Virgine natus. Nullus hac specie editus, hac forma manifestatus. Quis, inquit, erit, similis Deo inter Filios Dcf! ut subaudiamus, illi gratia filii, hic Matura: et multi Christi unctione olei, hic autem anco lis adorantibus, stellis indicantibus, prophetis præconantibus, Joanne metuente, cattis apertis, Patre de cœlis clamante, Spiritu sancto adveciente de coelis, et in eo manente, Chrisrtus est prae omnibus paricipibus, quibus hoc comparticipatus est nomen. Myrrha et gutta et casia a vestimentis ejus. Myrrha in assumptionem corporis. Gutta cum attactu vestimentorum cjus homines salvabantur. Casia cum odor vitæ credentibus probatur. Contra hoc venit, ut dicatur, et Judas vestimentum ejus tetigit et periit. Milites autem etiam possederunt vestimentum ejus. Et pro hoc ipsum ad interitum sunt devoluti. Quomodo ergo odore vestimentorum ejus salus animæ gignebalur? Audi Apostolum dicentem: Aliis quidem odor vitæ in vitam, aliis vero odor mortis in mortem (II Cor. n). Sane illud considerandum est, quod domus eum eburnex delectant.","prev":{"citation":"Commentarii In Pslamos 1-17-22","label":"1 to 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-17"},"next":{"citation":"Commentarii In Pslamos 44-2-57","label":"44 to 57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/44-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/44-2"},"credit":{"text":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}