{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarii In Pslamos 23-5-43","citation":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 23-5-43","ref":"23-5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/23-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/23-5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/23-5.md","author":{"name":"Arnobius the Younger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger"},"work":{"title":"Commentarii In Pslamos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0034a.stoa003"},"verse":false,"words":301,"text":"In novo enim aperte quod legitur, sicut in die in ipsa littera perlustratur a Christo, qui est Sol verus justitiæ. In veteri autem sub litteræ tegmine, quasi in nocte positum, a luna, id est, ab Ecclesia manifestatur; ipsa enim est luna quæ crescit in sanctis, decrescit in peccatoribus, locet in tenebris ignorantiæ positis, habet et stollas in gradibus suis. Aliter enim lucet in episcopo, aliter in presbytero, aliter in diacono, et in cæteris clericis, in quibus prædicatur Dominus, qui percussit Ægyptum cum primitivis eorum, terram scilicet superstitionibus plenam cum dsemoniis, qui in ea degunt: qui ideo primogcnili dicuntur, quia nullus vetustior aut prior in peccato dæmoniis. Quibus percussis educitur Israel de medio eorum. Quicunque enim vidcrit Deum in Christo mundum conciliantem sibi (II Cor. v, Israel factus, utpote Deum videns, educitur de terra Ægypti quam percussit Dominus. Et quomodo ejicitur? In manu, inquit, forti et brachio excelso. Utique in altitudine crucis elevato brachio, quo excussit Pharaonem et exercitum ejos, id est, in abysso, ubi æternæ tenebræ commorantur in sinu. Et transducit populum suum in desertum, videlicet ad consilium ab omnibus caris sæcularibus alienum: ibi et educit aquam de petra rupis, et percutit adversus eum armatas gentes multas, id est, cogitationes iniquas, et reges fortes, id est, principes aeris hujus mundi. Et Seon regem Amorrhæorum. Amorrhaeos Hebraico sermone extraneos interpretantur. Regem ergo Amorrhæorum, id est, ex. traneorum, interiicit Dominus. Et regem Basan. Вa-. san profundum Hebræi dicunt. Et regem ergo profundi, qui nos de superioribus ad inferiora vult ducere, et hunc interticit Christus, et omnia regna ejus qui est irrisor interficit; Cbam enim irrisor exponitur. Ergo cum hos omnes interfecerit nobis Dominus, tunc dat terram eorum, id est, corpora nostra, in quibus illi regnabant, dat eam nobis in hæreditatem: si tamen facti Israel Deum videre per fidem, et non per speciem cupiamus.","prev":{"citation":"Commentarii In Pslamos 1-54-22","label":"1 to 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-54"},"next":{"citation":"Commentarii In Pslamos 44-5-54","label":"44 to 54","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/44-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/44-5"},"credit":{"text":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}