{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarii In Pslamos 253","citation":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 253","ref":"253","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/253","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/253","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/253.md","author":{"name":"Arnobius the Younger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger"},"work":{"title":"Commentarii In Pslamos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0034a.stoa003"},"verse":false,"words":417,"text":"Die sabbato inimici Domini perennt, ut die dominica amici Domini gratulentur. Sabbato enim jacet Dominus in sepulcro mortuus, et die dominica adoratur inter angelos vivus. In hac re nimis profundae factæ sunt cogitationes ejus, quas vir insipiens non cognoscit, et stultus non intelligit ea. Nobis autem bonum est, si confiteamur peccata nostra quotidie, et allamus nomini ejus altissimo, si annuntiemus mane, a tenebris peccatorum exuti, misericordiam ejus, et dum venerit nobis nox quaestionum, nequaquam ad libitum, quæ nescimus, usurpando loquamur. De Deo enim loqui etiam vera quia periculosum est, timcamus. Ea ergo quæ lucida sunt in Scripturis sanctis, præjudicium ab obscuris locis pati non debent, utpote proferamus aliquid breviter, ex quo universa noscantur. Habes in lucido positum non esse personarum acceptionem apud Deum: hoc Petrus, hoc Paulus, hoc omnes evangeliste testantur. Quod si non dicerent, tam lucida definitio est, ut illis eam tacentibus crederemus. Quid nunc? Contra hanc in obscuro nascitur quæstio: Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Et cui vult miseretur, et quem vult indurat (Rom. IX), et multa similia. In his positus in nocte devenisti. Non potes luci diei noctis hujus caliginem tradere, et diei m i medio vim tenebrarum inferre. Si est tibi sermo, annuntia veritatem in nocte, sin alias, sit digitus tuus super os tuum. Si enim mille tales quaestiones invenias, nunquam probabis Dominum per electionem personæ unum velle, recusare alium. Aliud est, si doceas Esau bonum fuisse in operibus suis, et inique odio habitum. Aut Jacob malorum operum reum injuste delectum. Sed rumpamus moras alieni operis, et in decem chordarum psalterio delectet nos Dominus in factura sua et in operibus manuum ejus, quas expandit in cruce, in his, inquam, operibus exsultemus. Ibi enim magnitlcata sunt opera ejus, quæ vir insipiens non cognovit. Populus incredulus Judæorum, qui sicut fenum exorti, paraverunt operantes iniquitatem, ut intereant in sæculum saeculi. Atque Domino in aeternum manente, ii peribunt et dispergentur super universam faciem terrae. omnes Judæi operantes iniquitatem. Christus autem ut palma floret, plantatus in domum suam, in atriis domus Dei nostri florebit, et multiplicabitur in senecta uberi. Hic senectam non ipsius, sed sæculi senectam cummemorat, quia sæcula finiuntur, et senectute deficiunt. Dominus autem in æternum permanet. Nec hoc accipias ingrate, quod palmae florenti comparaverit eum, quia comparatus minus est ab eo cui comparatur. Non palma florens ipse est, et comparatio Christi diviuitatis comparatur ipsi palmæ semper florenti, qui ad dexteram Patris sedens, victoribus ramos suos porrigit, de floribus suis coronam tri. buens, et de fructibus perpetua refectione saginam impertiens. Ipsi gloria in sæcula sæculorum. Amen.","prev":{"citation":"Commentarii In Pslamos 91-2","label":"Psalm 91","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/91-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/91-2"},"next":{"citation":"Commentarii In Pslamos 92","label":"Psalm 92","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/92"},"credit":{"text":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}