{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarii In Pslamos 265","citation":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 265","ref":"265","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/265","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/265","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/265.md","author":{"name":"Arnobius the Younger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger"},"work":{"title":"Commentarii In Pslamos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0034a.stoa003"},"verse":false,"words":254,"text":"Securus cantas in nonagesimo sexto, qui in nonagesimo quinto Dominum cognovisti. In hoc enim psalmo, et terra exsultat de reaurrectione sanctorum, et insulse non omnes, sed in quibus habitant sancti. Ecce enim veniet sicut promisit in anteriore psalmo, venietutjudicet; nubes et caligo in circuitu ejus, justitia et judicium directio sedis ejus. Ignis ante eum praecedet, ignis duo officia peracturus. Uno enim eodemque aspectu animos Dei illuminat, et inflammat inimicos ejus. Quando apparuerint fui- Iura ejus orbi terrae, tunc montes sicut cera liquescent ante faciem ejus,et a facie Domini tremet terra, omnibusque rebus metuentibus ac formidantibus atque trementibus, confundentur omnes qui adorant idola, cum viderint omnes in resurrectione gloriam Domini Jesu Christi: tune sola lætabitur Sion, id est, Ecclesia. Exsultabunt et filiæ Judæ, id est, synagogæ omnes, quae ante adventum Domini prophetas habuerunt adventum Domini praeconantes. Propter judicia Domini justa, præjudicium posterioris temporis non habebunt. Quoniam idem Dominus nunc, qui tunc ante adventum Domini in synagogis illuxit, ipse est solus super omnes deos. Quicunque ergo bonum Domini diligatis, odite omne quod malum est. In odio enim mali, boni dilectio comprobatur. Sed et si qui vos pro amore boni fuerint persecuti, securi estote, Nolite timere eos qui occidunt corpus (Matth. x). Custodit enim Dominus animas sanctorum suorum, et de manu peccatorum liberat eas. Ignis enim qui inflammaturus est delinquentes, lux efficitur justis,et rectis corde laetitia. Nolite ergo metu pœnæ, sed amoris gaudio servare justitiam, ut etiam in hoc mando jam gaudeatis in Domino, et confiteamini memoriae sanctitatis ejus qui regnat in saecula saeculorum. Amen.","prev":{"citation":"Commentarii In Pslamos 96","label":"Psalm 96","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/96"},"next":{"citation":"Commentarii In Pslamos 97","label":"Psalm 97","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/97"},"credit":{"text":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}