{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarii In Pslamos 267","citation":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 267","ref":"267","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/267","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/267","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/267.md","author":{"name":"Arnobius the Younger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger"},"work":{"title":"Commentarii In Pslamos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0034a.stoa003"},"verse":false,"words":327,"text":"Causas cantici praesentis ipse psalmus exponit. Dicit enim, ideo novum canticum ut cantetis exbortor, quia mirabilia fecit, et, sicut dixit,. ideo cantate quia mirabilia fecit; quasi si audisset sibi dici: Semper mirabilia fecit Dominus, non ergo novum, sed vetus est canticum mirabilia divina cantare; ad haec ille respondeat: Nova mirabilia novum carmen exposcunt. Die ergo novum. Nobis quæ sunt nova mirabilia, si interrogas, audi. Dixerunt Judæi, in cruce posito Domino, Salvum faciat eum (Matth. XXVII); hunc autem salvavit dextera ejus, et brachium sanctum ejus tunc quando notum fecit Dominus salvatOrem suum, suscitans eum a mortuis, et in conspectu gentium revelavit justitiam suam. Memor enim fuit misericordiæ quam promisit Jacob, dicens: Et ego te faciam in gentem magnam (Gen. XII). Hanc veritatem implevit domui Israel, quando viderunt omnes fines terrae salutare Domini Dei Israel. Et licet omnes provinciae videant salutare Domini, tamen hoc non otiose transeat intuentem, quod finem terrenae cogitationes dum acceperint, nascuntur cogitationes cœlestium rerum. Et ipsae faciunt videri salutare Domini Dei nostri. In hoc studio jubilate Domino, universa terra, id est, omnia membra corporis terreni in officio Sanctæ conversationis offerte. Non cum tristitia, sed cantantes exsultate; et psaillite in cithara, cujus cantor invitat auditum, et in voce psalmi, eujus mysteria incitant mentes, in tubis duetilibus et in voce tubae corneæ, quibus vocibus belli victoria declaratur. Jubilate in conspectu regis Domini, conspectam Domini praeconantes sæculis. Nolite timere, etiamsi moveatur mundus sicut mare et plenitudo ejus, et orbis terne, et omnia quæ in eis sunt. Tunc flumina plaudent manu simul in unum, quoniam nullum pene lumen est in quo non data suntremisea peccatonum, nulla aqua est quæ non protulit es se animam viventem ad vitam æternam. In quo facto montes exsultabunt, ex quorum visceribus egrediuntur fontes qui faciunt flumina, montes quorum capita coelos pulsant, quorum habitatores caelo vicini sunt. Hi exsultabunt cum venerit judex, ut judicet orbem terrae in æquilate, et populos in veritate. Omnes sancti exsultabunt, quia remunerator sanclitatis advenit, qui regnat in saecula sæculorum. Amen.","prev":{"citation":"Commentarii In Pslamos 97","label":"Psalm 97","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/97"},"next":{"citation":"Commentarii In Pslamos 98","label":"Psalm 98","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/98"},"credit":{"text":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}