{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarii In Pslamos 327","citation":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 327","ref":"327","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/327","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/327","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/327.md","author":{"name":"Arnobius the Younger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger"},"work":{"title":"Commentarii In Pslamos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0034a.stoa003"},"verse":false,"words":272,"text":"In exitu Israel de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro. Facta est Judcea sanctificatio ejus, Israel potestas ejus. Mare vidit et fugit, Jordanis conversus est retrorsum. Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. Quid est tibi mare quod fugisti, et tu Jordanis quia conversus es retrorsum? Montes exsultastis sicut arietes, et colles sicut agni ovium? A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob. Qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum. Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Super misericordia tua et veritate tua, ne quando dicant gentes, i bi est Deus eorum? Deus autem noster in cœlo, omnia quæcunque voluit fecit. Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Os habent et non loquentur, oculos habent et non videbunt. Aures habent et non audient, nares habent et non odorabunt. Manus habent et non palpabunt, pedes habent et non ambulabunt, non clamabunt in gutture suo. Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt eis. Domus Israel speravit in Domino, adjutor eorum et protector eorum est. Domus Aaron speravit in Domino, adjutor eorum et protector eorum est. Qui timent Dominum speraverunt in Domino, adjutor eorum, et protector eorum est. Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israel, benedixit domui Aaron. Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus. Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros. Benedicti vos a Domino qui fecit cœlum et tertum. Cœlum cœli Domino, terram autem dedit filiis hominum. Non mortui laudabunt te, Domine, neque omne. qui descendunt in infernum. Sed nos qui vivimus benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sœcutum.","prev":{"citation":"Commentarii In Pslamos 326","label":"Commentarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/326","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/326"},"next":{"citation":"Commentarii In Pslamos 1-46-17","label":"1 to 17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/1-46"},"credit":{"text":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}