{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarii In Pslamos 39-3-51","citation":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 39-3-51","ref":"39-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/39-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/39-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/39-3.md","author":{"name":"Arnobius the Younger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger"},"work":{"title":"Commentarii In Pslamos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0034a.stoa003"},"verse":false,"words":284,"text":"Sed redde mihi lætitiam quam perdidi, et spiritum quem ad confirmandam indulgentiam trihuis, per ipsum confirma me. Tertio autem spiritum nominando, Trinitatem in unitate esse perdocuit. Cum ergo, inquit, me confirmaveris, deinde indulgentiam tuam docebo et ego iniquos, quia misereris et indulges impiis poenitentibus: ct hæc audientes impii, per pœnitentiam ad te convertentur. Libera me de sanguinibus. De hac utique sententia qua dixisti: Non recedet gladius de domo tua (II Reg. xn), libera me ab hac sententia, ut exsultet lingua mea justitiam tuam. Labia autem mea quæ a reatu meo clausa sunt, tu ea aperies indulgentia tua, quibus apertis, os meum annuntiabit laudem tuam. Verum quia in lege tua scriptum est quod sacrificium pro unoquoque peccato offerri debeat, nunc vero placari sacrificiis non vis, quod utique si velles offerrem; quia ergo his non delectaris, offero tiBi in sacrificio spiritum contribulatum, cor contritum et humiliatum, ut benigne facias in bona voluntate tua super Sion, ut auferas gladium ab ea, quem pro peccato meo constituisti, ut non destruantur, sed magis ædificentur muri Jerusalem. Tunc ibi accepta erunt sacrificia justitiæ in oblationibus spiritus contribulati, et in holocaustis cordis humil a'i. Et super altare tuum imponentur vituli, id est, juvenes qui cognoscunt tibi luxuriam ita displicere, ut punias, et per lacrymas spiritus contribulati delictum ejus indulgeas. Hi vituli qui inferiores vitiis luxuriæ erant, a semetipsis voluntate super altare tuum, id est, in allitudine casti consilii imponentur. Quod autem solam historiam tractavimus ejus versiculi quo justificatur Deus in sermonibus suis, et vincit dum judicatur: hæc res in judicio Salvatoris impleta est, vicit enim cum judicatus est in passione sua, et sic vicit, ut obtineret omnem principatum, et potestateru, et virtutem: tamen et quotidie judicatur, sed dum judicatur vincit.","prev":{"citation":"Commentarii In Pslamos 19-3-38","label":"19 to 38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/19-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/19-3"},"next":{"citation":"Commentarii In Pslamos 52-62","label":"52 to 62","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/52"},"credit":{"text":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}