{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarii In Pslamos 392","citation":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 392","ref":"392","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/392","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/392","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/392.md","author":{"name":"Arnobius the Younger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger"},"work":{"title":"Commentarii In Pslamos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0034a.stoa003"},"verse":false,"words":297,"text":"Quidquid martytibus in persecutionibus fecerunt homines increduli, hoc nobis, si tamen exhibemus Deo servilium, in tentationibus invisibilcs faciunt inimici. Cum ergo illorum visibiles legeris, pugnas tuas invisibiles cogita. Et ita tu animo contradicito spiritui quod injustum est suggerenti, sicut illi homini sacrificium persuadenti. Unde illi vicerunt, inde vince. Illorum victoria mors fuit, tua victoria vita sit; et persuasio ibi et vis operata est, pone quod et tecum sic agatur, et persuasio tecum et violentia præliantur, quanquam sola persuasio tecum agat, o magister christianissime. Si enim justo judicio mecum loqueris, soli persuasioni fateberis repugnare; sed concedo et persuasionem tecum et violentiam dæmonum colluclari. Habes unte vincere, parta sunt adminicula, incipe præliari, Dominus tecum. Immo Dominus in te sicut in illis fuit, qui post victoriam istam psalmum Domino cecinerunt, dicentes: Nisi quod Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel, nisi Dominus erat In nobis. Dum insurgerent homines in nos, forte vivos deglutissent nos. Dum irasceretur animus eorum adversum nos. Quare non irascerentur? Cur illi suis contradictionibus repugnabant, et non timebant minantes, cædentes, torquentes, et ipsam vitam multis et exquisitis suppliciis auferentes? Pone quod et tecum sic agatur. Ferio ungulam cordis, ferio mentis injurias: non consentio, clama. Illi enim offerunt opportunitatem peccandi, suavitatem alloquii, elegantiam mulieris, occasiones lucrorum, pietatem actionis carnalis. Pium est ut judicem videas, ut causam defendas, ut libellum porrigas, preces effundas, interim prandeas; hodie lætus dies sit, hac nocte non sunt vigiliæ, et caetera quibus inermis efficitur præliator. Noli credere, seduceris: experto crede quod loquitur, ora, vigila, clama, tene propositum, martyrum pedissequum profiteris. Clama ad singula: Non consentio, et erit Dominus tecum, per quem anima tua eripitur de laqueo venantium, ut cum sanctis suaviter psallas: Laqueus contritus est, et nos liberali sumus. Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram. Ipsi gloria in æternum. Amen.","prev":{"citation":"Commentarii In Pslamos 123","label":"Psalm 123","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/123","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/123"},"next":{"citation":"Commentarii In Pslamos 124-2","label":"Psalm 124","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/124-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/124-2"},"credit":{"text":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}