{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarii In Pslamos 40-2-60","citation":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 40-2-60","ref":"40-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/40-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/40-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/40-2.md","author":{"name":"Arnobius the Younger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger"},"work":{"title":"Commentarii In Pslamos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0034a.stoa003"},"verse":false,"words":243,"text":"Alii possideant, et in suis locupletationibus glorientur, mihi melior est lex oris tui, super millia auri et argenti. Manus enim tuæ fccerunt me; hoc memor esto, quia cum omnia verbo feceris, me manus tuæ ad tuam effigiem plasmaverunt. Da ergo mihi intellectum, ut discam mandata tua: ista cupientem, ista desiderantem qui timent te videbunt mc, et lætabuntur. Quia in sermonibus tuis speravi. In ipsis enim cog novi quia æquitas judicia tua. Et in veritate humiliasti me; i! est, vera causa exstitit ut humiliares me. Propter iniquitatem enim corripuisti me. Fiat nunc misericordia tua, ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo. Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam, quia lex tua meditatio mea est. Cavendum sanc et prævidendum, quia quotiescunque lex Dei meditatio nostra est, tunc superbi ioiquitates operantur in nobis. Quanto enim nos hu- Miliores propter Deum esse voluerimus, tanto nobis superbi nequiores existunt. Confundantur, inquit, superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me. Ego autem, ait, non recessi a patientia, sed cœptis insistens, in toto corde meo scrutabar legem tuam. Verum quia orandum est ut quietam et tranquillam vitam agamus ( I Tim. II), isti a me avertantur. Et convertantur ad me qui timent te, et qui noverunt testimonia tua, quia per societatem honorum efficitur cor nostrum mundum, in justificationibus Domini, ut non confundamur. Hoc autem præstat ipse solus, qui cst in dextera Patris, qui interpellat pro nobis, cui gloria simul cum Patre et Spiritu sancto in unitate Deitatis, per omnia sæcula sæculorum. Amen.","prev":{"citation":"Commentarii In Pslamos 19-7-39","label":"19 to 39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/19-7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/19-7"},"next":{"citation":"Commentarii In Pslamos 118.1-3","label":"Psalm 118","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/118.1-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/118.1-3"},"credit":{"text":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}