{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarii In Pslamos 408","citation":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 408","ref":"408","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/408","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/408","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/408.md","author":{"name":"Arnobius the Younger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger"},"work":{"title":"Commentarii In Pslamos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0034a.stoa003"},"verse":false,"words":247,"text":"Usitata vulgo sententia est quae dicit juxta mores domini familiam constitutam. Haec sententia sicut inter dominos et servos, sic inter Christum et Christianos, si haberet effectum, jure nos Christi famulos diceremus. Ille cum Dominus coeli et terræ esset, Non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo, sed semetipsum exinanivit, et formam servi suscipiens (Philip. II) dixit: Domine, non est exaltatum cor meum. Age, servus, juxta mores domini tni; cum sis natura humitis, quid exaltaris? Judex ille refertur humilis, nos superbi; ille ingloriosus, nos e contrario gloriosi; ille in magnis non ambulat, nos in magnis personis ambimus, et in eo quod nos adorant aut diligunt nobiles gloriamur, si tamen diligunt, et non ridiculo abutun- Lur, quasi ignoremus illud: Os quod nos occultatum est venientes, in quantum nos laceret abscedentes. Nos autem exhonoramus pauperem, cujus in se personam Christus excepit, et non ambulamus in parvis, sed in magnis et mirabilibus super nos, et cantamns humiliter sentire nos, et non exaltare animam nostram, immemores apostoli hortantis atque dicentis: Tanquam partii lac concupiscite, ut in eo crescatis (I Pet. n); quod si faceremus, essemus profecto quasi ablactati super Matre sua. Agnoscebat in nobis sua nutrimenta mater Ecclesia, et quasi ablactato Ecclesiæ suae, ita retribuebat nobis suae Christus charitatis effectum, in quo sperat Israel, id est, mundus conle, quia ipse est Israel, quod interpretatur videns Deum. Spes enim ejus alia non est, nisi ut ad aspectum divinum attingat. Tunc enim satiabitur, cum ei ruerit gloria ejus qui regnat in saecula sæculorum. Amen.","prev":{"citation":"Commentarii In Pslamos 130","label":"Psalm 130","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/130"},"next":{"citation":"Commentarii In Pslamos 131","label":"Psalm 131","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/131"},"credit":{"text":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}