{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarii In Pslamos 46-2-64","citation":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 46-2-64","ref":"46-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/46-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/46-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/46-2.md","author":{"name":"Arnobius the Younger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger"},"work":{"title":"Commentarii In Pslamos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0034a.stoa003"},"verse":false,"words":300,"text":"Interempti sunt patres nostri omnes sancti qui nobis praedicaverunt Christum. Nos ergo ligati eramus a Satana, quia ii qui genuerunt nos verbo vitæ, fuerunt interempti. At ubi cognovimus eos in cœlis gaudere et possidere gloriam Christi, aedificata est in nobis Sion, et visus est Dominus in majestate bua. Gaudemus eum, quia respexit in orationes eorum, et non sprevit preces eorum. Scripsimus passiones eorum in progenies alteras, et populus qui creabitur usque in sempiternum laudat Dominum in sanctis suis. Ibi conveniunt populi in unum, et regna, ut serviant Domino. Per quos paucitas dierum nostrorum regitur, et nuntiatur nobis prope esse finem, reliquum esse, ut et qui utuntur hoc sæculo, tanquam non utantur. Præterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII), et transeunte figura, veniet veritas Christus, cui dicimus: In saecula sæculorum sunt anni tui. Initio terram ipse fundasti, et coeli opera manuum tuarum sunt. Non ergo novum Dominum adoramus in Christo, sed eum qui est, et semper idem est, cujus anni non deficient. Quod autem de coelo et terra dicit, Ipsi peribunt, promissionem illam confirmat, qua cautum est futurum cœlum novum et terram novam, in quibus filii servorum Christi habitent. Paulus servus Christi, similiter et omnes apostoli servi Christi. Nos qui credidimus per eos, filii servorum ipsius su- IDUS. Et si secuti fuerimus vestigia eorum, sicut illi Cbristi, habitabimus cum eis in coelo novo et in terra nova. Et semen verbi quod nobis spem dedit credentibus, tunc capiet in remuneratione nostra fructum, quod jam finem non habeat, sed maneat directum a Deo irrevocabile; ad dimidium dierum prima juventus est, et ultimum dierum senectus. Ibi ergo jam nec in dimidio dierum finiuntur, nec in senectute moriuntur. Quia coeli novi sunt, rorem immortalitatis manantes, et terra nova est mertis gremium non habens, sed habens vitam Dominum Jesum Christum, qui regnat in saecula saeculorum.","prev":{"citation":"Commentarii In Pslamos 21-5-45","label":"21 to 45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/21-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/21-5"},"next":{"citation":"Commentarii In Pslamos 65-2","label":"Commentarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/65-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/65-2"},"credit":{"text":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}