{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarii In Pslamos 66-3-86","citation":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 66-3-86","ref":"66-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/66-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/66-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/66-3.md","author":{"name":"Arnobius the Younger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger"},"work":{"title":"Commentarii In Pslamos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0034a.stoa003"},"verse":false,"words":281,"text":"Et tribus negationibus suis tres fugarum partes clausas esse, si ibi fugeret, memorabat, in coelo, in inferno et in postremis maris. Ergo tenebræ negare sunt, et fugere conculcatio tenebrarum. Hoc timens, ne ab eis comprehensus, ab ipsis tenebris calcaretur, quasi tenebris subjectus, operibus esset dedilus tenebrarum, habeas reatum perennem, jugcs lacrymas, dolores æternos. Hoc enim modo conculcantur tenebræ mortis hujus, qua corporaliter morimur. Si vero moriens, inquit, non conculcabor a tenebris, sed ad delicias sanctorum attingo, nox ipsa mortis illuminatio erit iri deliciis meis. Ibi enim habebo lucem meam Christum meum, qui non patitur obscu. ritatem tenebrarum, in cujus conspectu nox sicut dies illuminabitur. Sicut tenebræ cjus, ita et lumen ejus. Hoc contra Manichæum qui dicit, alterius principis sunt tenebræ, alterius principis lux est. De nostro aulem Deo et cantamus et credimus, quia sicut tenebre ejus sunt, ita et lumen ejus est. Teno. bræ enim non omnibus creaturis obscurum faciunt. Siquidem et feræ pene omnes, sed et cartæ noctium nullum patiuntur obscurum; sed et aves multi sunt quæ in noctibus volant. Unde docemur naturam oculos nostros a Creatore hanc esse sortitos, ut in tenebris videre non possint; Deus enim ad requiem hominum noctes instituit, ut. generationis humanae quieti possit esse consultum. Ipsius ergo sunt tenebræ, cujus est lux, quod Manichæus negat. Ipse est etiam Creator corporum nostrorum, contra quod suscipit, cui in præsenti poenitens Petrus ait: Tu possedisti renes meos, qui suscepisti me ex utero matris meæ. Sicut in ore dum loquimur et in opere aliquo dum operamur, cordis nostri cogitata ostendimus; ita quod in corde cogitamus, antequam dicendo vel operando pandatur, a renibus gignitur, secundum illud quod in alio psalmo dicimus Deo, quod non solum corda, sed et renes scrutetur.","prev":{"citation":"Commentarii In Pslamos 46-4-65","label":"46 to 65","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/46-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/46-4"},"next":{"citation":"Commentarii In Pslamos 87-2-98","label":"87 to 98","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/87-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/87-2"},"credit":{"text":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}