{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarii In Pslamos 77","citation":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 77","ref":"77","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/77","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/77.md","author":{"name":"Arnobius the Younger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger"},"work":{"title":"Commentarii In Pslamos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0034a.stoa003"},"verse":false,"words":318,"text":"Tricesimus psalmus primus præsens, titulum suum in intellectum posuit, ut det intellectum et instruat credentem in via qua ingreditur, et firmet super euM oculos, ne efficiatur sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus. Ad caput tamen psalmi attendamus, in quo illi beati asseruntur, quorum remittuntur iniquitates, et quorum teguntur peccata. Nisi enim quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto (Joan. III), hoc ei evenire non poterit. Quis autem est iste qui remittit peccata? Ille sine dubio de quo dicitur: Quia non est in ore ejus dolus (1 Petre u). Mundus itaque totus in sente positus, et in vulnere Constitutus, quia gravata erat super eum manus Dei, et conversus in ærumna fuerat, pro eo quod fracta esset ejus spina, quae libertatem cervicis et capitis ejus sublimabat, clamavit semper per voces propherarum, ut veniret qui salvaret eum. At ubi venit Dominus, tacuit dum clamarem. Veniente enim Domino, Lex et Prophetae, qui clamabant, tacuerunt, et pronuntiante unoquoque contra eum sententiam pro peccato suo, ille remittit impietatem cordis ejus, pro qua orat omnis sanctus in tempore opportuno. Opportunum tempus interveniendi pro servo est, quando servus emendatur. Nos ergo damus tempus opportunum sanctis orandi pro peccatis nostris, quando a peccato recedimus. Nam quod dicit: In diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt, ostendit per unam aquam baptismatis Deo homines proximare, quæ est refugiuin a pressura daemonum, quæ circumdat nos. Et intellectum dat nobis, et ita nos instruet in via qua ingrediemur, ut firmet super nos oculos suos, ne efficiamur sicut equus et mulus. Qui enim noluerint proximi effici, freno tribulationis, et camo sententiali maxillæ eorum astringeotur, qui non proximant ei. Multa sunt eniti flagella peccatorum: seJ qui sperant in Domino, miserioordia eos Domini circumdabit. Vos autem qui non camo et freto, sed judicio bonæ voluntatis venitis ad Dominum, ætamini in Domino, et exsultate, justi, et gloriamini omnes recti eorde in Christo Jesu Domino nostro, fui regnat in saecula sæculorum. Amen.","prev":{"citation":"Commentarii In Pslamos 31","label":"Psalm 31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/31"},"next":{"citation":"Commentarii In Pslamos 32-3","label":"Psalm 32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/32-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/32-3"},"credit":{"text":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}