{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarii In Pslamos 78-2-108","citation":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 78-2-108","ref":"78-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/78-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/78-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/78-2.md","author":{"name":"Arnobius the Younger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger"},"work":{"title":"Commentarii In Pslamos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0034a.stoa003"},"verse":false,"words":275,"text":"Non abscon las a me mandata tua. Non enim concupiscit anima mea, nisi desiderare justificationes tuas; et quia scio te increpare superbos, aufer a me opprobrium. Superbi sunt enim qui contemnunt Dominum imperantem, et maledicti sunt qui declinant a mandatis tuis. Tuis sane, quia nobis pie agentibus principes aeris hujus dejectiones excogitant. Idcirco adjecit: Quod ii principes, ait, adver. sum me loquebantur. Ego vero servus tuus exercebar in tuis justificationibus. Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justificationes tuæ. Videamus quod consilium secutus sis in justificationibus Domini. Adhæsit, inquit, pavimento anima mea, hoc est, jacui in pavimento, te, Domine, deprecans, te exorans; vivifica me secundum verbum tumn. Quid enim promisit Deus? Promisit, inquit, Deus dicens. Quia in me speravit, ego liberabo eum (Ps. XC). Ecce ego sperans in te jam pavimento adhæsi. Tu qui suscitas de terra inopem, vivifica me secundum verbum tuum. Vias tuas enuntiavi, et exaudisti me. Considera quid se fecisse dixit, III exaudiretur; quid est vias tuas enuntiavi? Hoc est: quibuscunque mihi possibilitas loquendi fuit, hos illis calles ostendi, quibus parebant vestigia. Per ipsos enim evaditur mors et pervenitur ad vitalii. Quando c:go vias tuas cnuntiavi; tunc exaudisti me. Autem exaudiendi didicisti, Christiane, si exaudiri vis, vias Dei nunlia, doce castitatcm, humilitatem, contemptum mundi, et quidquid petieris, exaudieris; et rogans te doceri a Domino, quid doceas collibertum, dicito: Ego quia volo vias tuas enuntiare, ut exandias me, viam justificationum tuarum fac ut intelligam, et exercebor in Inirabilibus tuis. Exerceri argutari est: Argutus, inquit, ero non pigcr. Quid tantum promittis? ecce una tenlatio nascitur, et moveris ita ut dicas: Dormitat anima mea præ tædio. Dormire corporis est, non animæ.","prev":{"citation":"Commentarii In Pslamos 51-2-77","label":"51 to 77","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/51-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/51-2"},"next":{"citation":"Commentarii In Pslamos 109-2-131","label":"109 to 131","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/109-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/109-2"},"credit":{"text":"Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}