{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arca Noe 10","citation":"Athanasius Kircher, Arca Noe 10","ref":"10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/10.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Arca Noe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"Og Gigas ante & post Diluvium superstes, cum Noc insigni & irreconciliabili inimicitia & dissidio exercebatur, quem & continuò ad internecionem quae rebat; cùm vero Noc tantae vastitatis Oggaae. erat enim montibus altior) immanitati resiste re nequiret, in montium antris se abscondebat, ad quae corporis mole praepeditus Og penetrare non poterat. Nam quemadmodum musculus exiguo se foramini insinuans omnes felium conatus eludit; ita quoque Noc Oggi Gigantis insidias. Accidit quodam tempore, ut Og Infulsae de Og fabulae. Noëmum in campis adortus cùm intra dicta. montium speluncas fugientem consequi non posset, indignatione & rabie perculsum, evulsam barbam post eum projecisse, quae statim instai cedrinae sylvae universam campi planitiem cooperuit, ita ut quot pili, tot cedri projecti spectarentur, ex quibus Noemum posteà Arcam extruxisse, insulso sanè figmento, & oppidò ridiculo referunt. Tamimmensae verò vastitatis fuisse fabulantur, ut cum Arcam in Diluvio quaereret, aquas non nisi ad genua ejus pertigisse dicunt. Interim fame cruciatus balaenas venabatur, quas à sole tostas veluti uno bolo stomacho ingesto devorabat; & similia, quae & risum movent, & ob insulsum fabulae commentum etiam stomachum. Qui plura hujusmodi desiderat, is adeat Tomum II. Mundi Subterranei, ubi quam fusissimè de Gigantum magnitudine ex professo tractatum reperiet, ubi & de putatitiis Gigantum ossibus, quae in diversis Orbis Terrae partibus detecta feruntur, mentem meam fusiùs apertam comperiet. Cum verò hujusmodi Gigantum Patres, seu genitores in libro Henoch ἐγρὴγοροι Quid sibi velit vox vocantur, id est, Vigiles, quid per hoc, χγοnomen indicetur, exponendum censui Quid Dig μα. ἔνθεν καὶ ἡ τεχνη χημια καλεῖται. Usus Zosimi Panapolitae Philosophi eorum, quae ad cultum divinum tradit in 9. Iibro Ιμοῦθ.","prev":{"citation":"Arca Noe 9","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/9"},"next":{"citation":"Arca Noe 11","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/11"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe","quality":"ocr"}}