{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arca Noe 104","citation":"Athanasius Kircher, Arca Noe 104","ref":"104","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/104","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/104.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Arca Noe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe","urn":null},"verse":false,"words":331,"text":"Per majus & principale ambulacrum adi tus utrimque datur in cellas seu stabula animalium per portas numeris signatas, qui tamen latitudinem cujusvis stabuli una notant: undè & ambula crum hoc, octo cubitorum latum con stituimus, ut Elephantem quadrupedun omnium maximum non strictè, sed am plè quoque & commodè reciperet. quoniam verò hae portae stabulorum non sufficiebant, alias arcanas portas. in fine transversorum ambulacrorum positas effecimus, & signantur hisce literis, a. b. c. d. e. f. &c. quae aditum praebebant ad posteriorem stabuloru partem, ubi per fenestras singulis stabulis proprias, animalibus quotidianus ci bus & potus in vasa & praesepia in hunc finem ibidem disposita sine periculo subministraretur, uti in Schemate vide re est. Jam itaque stabula explicemus, ab Elephantum, qui sunt animalium ma xima, stabulo, literâ A signato ordiamur, & primum locum à dextris obtinet intra medietatem Arcae, eâ commoditate, ut Arcam per portam D ingressi. statim deputatam sibi mansionem per 20 numerum signatam ingrederentur est id stabulum 14 cubitorum latum 16 longum, altum octo; quod spacium binis Elephantis aut quaternis etiam re cipiendis adeò spaciosum est, ut ibi dem non strictè, sed amplè, & quam commodissimè commorari queant Est & post stabula p. q. spacium aliud, in quod per portam q. ex ambulacro ingressus datur, ut ibidem illis pabulum potusque per fenestram sug geri possit. Sequuntur modò stabula caeterorum animalium, majorum & minorum us que ad Leporum Cuniculorumque stabula è latere dextro; ex sinistro verò, animalium ferocium stabula sequuntur, uti Rhinocerotum, Leonum, Ursorum, caete rorumque ordine expositorum, quae omnia in sequenti Pinace tibi consideranda relinquo. Atque haec stabulorum pro omnibus & singulis animantibus quadrupedibus, iuxta numerum Mundorum, Immundorumve, nec hon secundum capacitatem uniuscujusque speciei in Arca dispositio est, quorum quidem habitacula tam laxa sunt, ut in unoquoque horum, complura adhuc paria poni pos sint; Undè nos, ut ob Arcae amplitudinem, loca omnia repleri possent, etiam illa animalia, quae Arcam intrare non necessarium erat, posuimus, uti sunt, quae ex diversae speciei congressu oriuntur, & quae ob Climatum diversitatem, aspectumque coeli differentem, aliam formam quoad extrinsecam apparentiam nacta sunt, quamvis tamen specie non differant.","prev":{"citation":"Arca Noe 103","label":"NOMENCLATURA ANIMALIUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/103"},"next":{"citation":"Arca Noe 105","label":"NOMENCLATURA ANIMALIUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/105"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe","quality":"ocr"}}