{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arca Noe 11","citation":"Athanasius Kircher, Arca Noe 11","ref":"11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/11.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Arca Noe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"memorant Sacrae Scripturae & Biblia, quod Gynae, certum Daemonum genus, utantur mulieribus. Meminit quoque Hermes in Phys. & ferè omnis sermo apertus & occultus primaevaeque ac Divinae scripturae. quod Angeli desideraverint mulieres, & veniintes docuerint eas omnia opera Naturae; quarum & gratiam reperientes manebant extra oelum, & sic omnia mala & inutilia docuerunt filios hominum. Ex quibus, dicunt dictae scripturae, natos esse Gigantes, quorum prima tra ditio fuit Chima de his artibus, librumque hunc vocant Chima, unde & ars ipsa Chimia. Georgius Syncellus priscus Author in sua historia librum Henoch citans, Egregororum quoque meminit, dicitque omittendas eas esse scripturarum fabulas, quas Apocryphas nominamus. Eò quod earum occulta origo non claruit Patribus, à quibus usque ad nos authoritas veracium scripturarum cer tissimè & notissima successione pervenit. Quae totidem ferè verbis S. Augustinus refert. Etsi enim, (inquit) aliqua in hujusmodi Apo cryphis inveniatur veritas, propter multa ta men subreptitia ejus non esse canonicam authoritatem. Scripsisse autem quaedam Divinum illum Henoch, negari non posse, cùm hoc nepistola Judas Apostolus dicat: credi tamen ea ut plurimùm posse, praesertim quae de descensu Egregororum & Gigantum impietate, utpote Sacrae Scripturae consentientia, & à Mose approbata, recitantur. Quia verò de Gigantibus agitur in hoc fragmento, non praetereundam duximus sententiam veteris cujusdam Scriptoris de iisdem: O του Σήθʼ καὶ Ἐνὼχ καὶ Ἔνως παιδες υἷοι Θεου νοείθθῶσαν, οἱ τινες ἀλόντες ἀκολασίᾳ ππρὸς τὰς θυγατέρας Καῖν εἰσῆλθον, ἐξ ὧν οἱἐκ τὴῆς καταλλήλου μιαγαμίας γινονται Γίγαντες, διὰ μὲν τν δικαιον ιχυροι καὶ μέγιστοι δια δὲ τὸῆν ἄδικον καὶ βεβηλον Filii Seth vocantur πόνηροι καὶ κακιστοι. Filii Seth, Enoch filii DEI, filii Kain, & Enos pueri filii DEI intelliguntur, qui filii homicapti victique intemperantiâ, & venereâ libidine, ad Caini filias ingressi sunt, ex qui bus Gigantes ex promiscuis impurisque nu ptus orti sunt, ob justum quidem robusti & maximi, obinjustum verò & profanum, impro bi & pessimi. Vocantur hae nuptiae à Suida μιαι Γαμιαι. Atque ex his manifestò patet, fragmentum hoc etsi Apocryphum, non tamen ita absonum esse ab iis, quae aut Sacra Scriptura, aut Sancti Patres tradunt, quàm aliqui putare possent.","prev":{"citation":"Arca Noe 10","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/10"},"next":{"citation":"Arca Noe 12.1-4","label":"12.1 to 12.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/12.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/12.1"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe","quality":"ocr"}}