{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arca Noe 111.1-5","citation":"Athanasius Kircher, Arca Noe 111.1-5","ref":"111.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/111.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/111.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/111.1.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Arca Noe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"De vitibus in poste ro munde plaantandis\" caete riscque ger minibus provisio Suppono primò Noëmum pro insita sibi a DEO sapientia non tantùm animantibus in Arca conclusis de commea tu per annuum spatium sufficienti providisse; sed etiam de iis rebus necessariis, quae renascentis Mundi seculo, usu esse poterant. Praeviderat enim, se agro immensa limi coacervatione oppresso ad culturam, sine instrumentis ad id necessariis reducere minimè posse; undè eum magnam eorundem à nepotibus Tubalcam fabris ferrariis, ante Diluviun elaboratorum copiam comparasse veri simile est, quae etiam intra Arcam op portuno loco reposuit, ut loculi A. B docent Secundò. Quoniam verò sine seminibus, granis frumentaceis, omnis generis leguminibus Agrorum cultura otiosa foret; nec Terra statim sponte sua frumenta producere posset, de magna eorundem abundantia, tum in anima lium cibum, tum in Agrorum posteri Mundi sementem necessarium providit; quae receptacula K. L. M. N. & dd ff. gg. in Schemate monstrant. ee. Tertiò. Quoniam vero octo personae jam laboribus in Arca exantlatis fracti incultam Terram, sine jumentorum ope ad frugem reducere non posse videbat; verisimile est, eum nonnullos Boves, Equos, aut Asinos solùm in hunc finem in Arca conservasse, ut agri per aratrum culti, proventum facerent, fu bitaneae multiplicationi hominum su stentandae convenientem. Quartò. Quoniam rursus universa Telluris facies limo oppressa, omnesque plantae, frutices, arboresque frugifera intra limosam terrestrium quisquiliaru congeriem altùm suppressae, non statim primo post Diluvium anno germinare fructusque desideratos proferre poterant; Verisimile est, Noëmum pro sua providentia nonnulla hujusmodi arbo rum fructiferarum germina in hunc finem Arcae opportuno loco inseruisse ut ea finito Diluvio, illi statim in planta tationem unicè servirent: atque luculenter patet ex vitibus plantatis post Diluvium; cum difficile videatur, statim post Diluvium eum hujusmodi vitium germina, utpotè luto sepulta reperisse, cùm germinatio arborum, non nisi multis post annis perfectè effloruisse, vero haud absimile sit: undè ea data opera intra Arcam conclusa secum detulisse, ex dictis constat; quod & de caeteris hisce similibus intelligi velim, de quibus etsi Sacer Textus sileat, ex unico tamen hujusmodi exemplo, quid de reliquis actum sit, cognoscimus.","prev":{"citation":"Arca Noe 110","label":"LATUS I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/110"},"next":{"citation":"Arca Noe 111.6-8","label":"111.6 to 111.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/111.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/111.6"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe","quality":"ocr"}}