{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arca Noe 120","citation":"Athanasius Kircher, Arca Noe 120","ref":"120","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/120","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/120.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Arca Noe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"Sex enim diebus factus est Mundus, septima autem die DEUS requievit ab operibus suis; quo sane haud incongruè innuit, se & Mundi esse Authorem, & Diluvii: illum ob ineffabilem bonitatem condidit, hoc effecit nostrorum merito delictorum; ut Mortales vel ex numero dierum, quibus Mundus conditus fuit immensam DEI bonitatem, liberalitatem & beneficentiam erga genus humanum, quem continuo religionis cultu revere ri, & adorare debebant, ab illo dege neres neglectoque Divini Numinis cul tu, vitam horrenda omnium scelerum immanitate cum irremediabili DEI offensa contaminarunt. Et quia DEI est proprium, misereri semper & parcere, ideò hoc ante Diluvium septendium ipsis ad poenitendum concessisse videtur, ut imminentis Diluvii formidine perculsos ad veniam postulandam cogeret; atque sic impietatis & injustitiae operibus renunciantes, hoc pacto misericordiam DEI consequerentur Neque enim ullum dubium est, quin ul timis anni diebus Arcâ jam extructa, ad tam admirandam vastamque molem, & nunquam visam, auditamque fabricam huic similem contemplandam, ingens hominum confluxus factus fuerit; atque adeò dum luculenter viderent, otiosum non esse, quòd à centum an norum spatio, tanto cum ordine, & singularum partium symmetria à Noëmo constructum fuerat, hujus sanè stupendae machinae finem à Noëmo explorare contenderint. Noëmum verò fidelem DEI servum, ne quicquam Divinae voluntatis executioni proficuum consentaneumque omisisse videretur; hoc vel simili verborum tenore eos allocutus videtur. O Infelices Mortales, ad vos hodierna lie diriguntur verba oris mei. Videtis Arcam hanc, centum annorum fabricam, jam tandem consummatam; intueamini & obstupescite opus dextrae Excelsi, cujus finem tam anxiè à me quaeritis.","prev":{"citation":"Arca Noe 119","label":"PARS I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/119"},"next":{"citation":"Arca Noe 121.1-4","label":"121.1 to 121.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/121.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/121.1"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe","quality":"ocr"}}